PL 158, col. 456

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

facit Adam, quos per acceptam potestatem
humana voluntas seminando, et natura
germinando procreant. Istum vero nonnisi
Deus fecit, quamvis de Adam: quia non per Adam,
sed per se, velut de suo. Quid ergo convenientius
ad ostendendum magnitudinem bonitatis Dei, et ad
plenitudinem gratiae quam Adae concedebat;
quam ut quorum esse in illius potestate sic erat,
ut quod ille naturaliter erat, hoc illi per illum
essent: ita quoque in ejus esset arbitrii libertate,
ut qualis erat ipse justitia et felicitate, tales eos
propagaret? Hoc igitur illi datum est. Quoniam itaque
in tantae gratiae celsitudine positus bona, quae
sibi et illis servanda acceperat, sponte deseruit:
idcirco filii perdiderunt quod pater illis cum

servando dare posset, non servando abstulit. Haec
mihi sufficere videtur ratio, cur ad infantes peccatum
et mala descendant Adae; si diligenter, remota
nostra voluntate, quae saepe et multum impedit mentem
ab intellectu rectitudinis, ipsa plura justitia
consideretur. Qualiter autem peccatum idem mihi
videatur ad eos descendere, paucis expediam. Est
peccatum a natura, ut dixi [(cap. 1)] : et est peccatum
a persona. Itaque quod est a persona, potest
dici personale; quod autem a natura, naturale,
quod dicitur originale: et sicut personale transit ad
naturam; ita naturale ad personam hoc modo. Quod
Adam comedebat, hoc natura exigebat; quia ut
hoc ex geret, sic creata erat. Quod vero de

ligno vetito comedit, non hoc voluntas naturalis
sed personalis, hoc est propria fecit: quod
tamen egit persona, non fecit sine natura. Persona
enim erat, quod dicebatur Adam; natura, quod
homo: fecit igitur persona peccatricem naturam,
quia cum Adam peccavit, homo peccavit. Siquidem
non quia homo erat, ut vetitum praesumeret
impulsus est: sed propria voluntate, quam non
exigit natura, sed persona concepit, attractus
est. Similiter fit in infantibus econverso. Nempe,
quod in illis non est justitia, quam debent habere,
non hoc fecit illorum voluntas personalis, sicut in
Adam; sed egestas naturalis, quam ipsa natura
accepit ab Adam. In Adam namque, extra quem de

illa nihil erat, est nudata justitia quam habebat: et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.