PL 158, col. 470

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quia cum significat esse, quod est, tunc est in
ea veritas, et est vera. MAG. Ad quid facta est affirmatio?
DISC. Ad significandum esse, quod est. MAG.
Hoc ergo debet? DISC. Certum est. MAG. Cum ergo
significat esse, quod est, significat quod debet.
DISC. Palam est. MAG. At cum significat quod debet,
recte significat. Disc. Ita est. MAG. Cum autem significat
recte, recta est significatio? DISC. Non est
dubium. MAG. Cum ergo significat esse quod est,
reeta est significatio? DISC. Ita sequitur. MAG. Item
cum significat esse quod est, vera est significatio?
DISC. Vere et recta et vera est, cum significat esse
quod est. MAG. Idem igitur est illi, et rectam, et veram
esse, id est, significare esse quod est?
DISC. Vere idem. MAG. Ergo non est illi aliud veritas,
quam rectitudo. DISC. Aperte nunc video veritatem

hanc esse rectitudinem. MAG. Similiter est,
cum enuntiatio significat non esse quod non
est. DISC. Video quod dicis: sed doce me quid respondere
possim, si quis dicat quod etiam cum ratio
significat esse quod non est, significat quod debet:
pariter namque accepit significare esse et quod est,
et quod non est. Nam si non accepisset significare
esse, etiam quod non est, non id significaret. Quare
etiam cum significat esse quod non est, significat
quod debet. At si quod debet significando, recta et
vera est sicut ostendisti; vera est oratio, etiam cum
enuntiat esse quod non est. MAG. Vera quidem non
solet dici, cum significat esse quod non est; veritatem
tamen et rectitudinem habet, quia facit quod

debet. Sed cum significat esse quod est, dupliciter
facit quod debet: quoniam significat et quod accepit
significare, et quod facta est. Sed secundum hanc
rectitudinem et veritatem, qua significat esse, quod
est usu recta et vera dicitur enuntiatio, non secundum
illam, qua significat esse, etiam quod non est.
Plus enim debet propter quod accepit significationem,
quam propter quod non accepit. Non enim
accepit significare rem esse, cum non est, vel non
esse, cum est; nisi quia non potuit illi dari tunc
solummodo significare esse, quando est, vel non
esse, quando non est. Alia igitur est rectitudo et
veritas enuntiationis, quia significat ad quod
significandum facta est: alia vero quia significat
quod accepit significare. Quippe ista immutabilis

est ipsi orationi; illa vero, mutabilis: hanc namque
semper habet; illam vero non semper: istam enim
naturaliter habet; illam vero, accidentaliter et secundum
usum. Nam cum dico: Dies est, ad significandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.