PL 158, col. 471

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

esse quod est, recte utor hujus orationis significatione:
quia ad hoc facta est, et ideo tunc
recte dicitur significare. Cum vero eadem oratione
significo esse quod non est, non ea recte utor: quia
non ad hoc facta est; et idcirco tunc non recta ejus
significatio dicitur: quamvis in quibusdam enuntiationibus
inseparabiles sint istae duae rectitudines, seu
veritates: ut, cum dicimus: Homo animal est, aut,
Homo lapis non est. Semper enim haec affirmatio
significat esse quod est; et haec negatio, non esse
quod non est: nec illa possumus uti ad significandum
esse quod non est; semper enim homo animal
est; nec ista ad significandum non esse, quod est,
quia homo nunquam lapis est. De illa igitur veritate,
quam habet oratio, secundum quod aliquis ea

recte utitur, incoepimus quaerere: quoniam secundum
hanc, veram eam esse judicat usus communis
locutionis. De illa autem veritate quam non habere
non potest, postea dicemus. DISC. Redi igitur ad id
quod incoepisti: quoniam sufficienter mihi inter duas
veritates orationis discrevisti; si tamen aliquam eam
veritatem ostenderis habere, cum mentitur, sicut tu
dicis. MAG. De veritate significationis, de qua incoepimus,
interim ista sufficiant. Eadem enim ratio
veritatis, quam in propositione vocis perspeximus,
consideranda est in omnibus signis, quae fiunt ad significandum
aliquid esse, vel non esse, ut sunt scripturae,
vel digitorum loquela. DISC. Ergo transi ad
alia.
CAPUT III. De veritate opinionis.
MAG. Cogitationem quoque dicimus veram, cum
est quod aut ratione aut aliquo modo putamus esse,
et falsam, cum non est. DISC. Ita usus habet.
MAG. Quid ergo tibi videtur veritas in cogitatione?
DISC. Secundum rationem, quam de propositione
vidimus, nihil rectius dicitur veritas cogitationis,
quam rectitudo ejus. Ad hoc namque nobis datum
est posse cogitare esse, vel non esse aliquid: ut cogitemus
esse, quod est, et non esse, quod non est.
Quapropter qui putat esse, quod est, putat quod debet,
atque ideo recta est cogitatio. Si ergo vera et
recta est cogitatio, non ob aliud, quam quia putamus
esse quod est; aut non esse, quod non est: non est

aliud ejus veritas, quam rectitudo.
CAPUT IV. De veritate voluntatis.
MAG. Recte consideras. Sed et in voluntate dicit
ipsa Veritas veritatem esse, cum dicit diabolum non
stetisse in veritate [(Joan. VIII, 44)] . Non enim erat
in veritate, neque deseruit veritatem, nisi in voluntate.
DISC. Ita credo. Si enim semper voluisset,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.