PL 158, col. 472
Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
quod debuit; nunquam peccasset, qui non, nisi peccando,
veritatem deseruit. MAG. Dic ergo quid ibi
intelligas veritatem? DISC. Non nisi rectitudinem.
Nam si quandiu voluit quod debuit, ad quod se licet
voluntatem acceperat, in rectitudine et veritate fuit:
et cum voluit quod non debuit, rectitudinem et veritatem
deseruit: non aliud potest ibi intelligi veritas,
quam rectitudo; quoniam sive veritas, sive
rectitudo, non aliud in ejus voluntate fuit, quam
velle quod debuit.
CAPUT V. De actionis naturalis et non naturalis veritate.
MAG. Bene intelligis. Verum in actione quoque
nihilominus veritas credenda est, sicut Dominus dixit.
Quia Qui male agit, odit lucem; et: Qui facit veritatem,
venit ad lucem [(Joan. III, 20, 21)]
. DISC. Video quod dicis.
MAG. Considera igitur quid ibi sit veritas, si potes.
DISC. Nisi fallor, eadem ratione qua supra veritatem
in aliis cognovimus, in actione quoque contemplanda
est. MAG. Ita est. Nam si male agere, et veritatem
facere opposita sunt, sicut ostendit Dominus cum
dicit: Qui male agit odit lucem; et: Qui facit veritatem,
venit ad lucem; idem est, veritatem facere, quod est, 111
bene facere. Bene namque facere, ad male
facere contrarium est. Quapropter si veritatem facere,
et bene facere idem sunt in oppositione, non
sunt diversa in significatione: sed sententia est omnium
quia qui facit quod debet, bene facit, et rectitudinem
facit. Unde sequitur quod rectitudinem facere
,
est facere veritatem. Constat namque facere
veritatem, esse bene facere; et bene facere, esse
rectitudinem facere. Quare nihil apertius quam veritatem
actionis, esse rectitudinem. DISC. In nullo
video titubare considerationem tuam. MAG. Inspice
an omnis actio, quae facit quod debet, veritatem
facere convenienter dicatur. Est quippe actio
rationalis, ut dare eleemosynam; et est irrationalis
actio, ut actio ignis, qui calefacit. Vide ergo an
convenienter dicamus ignem facere veritatem? DISC.
Si ignis ab eo, a quo habet esse, accepit calefacere,
cum calefacit, facit quod debet. Igitur non video
quae inconvenientia sit ignem facere veritatem et
rectitudinem, cum facit quod debet. MAG. Mihi quoque
aliter non videtur. Unde animadverti potest
rectitudinem seu veritatem actionis, aliam esse necessariam,
aliam non necessariam. Ex necessitate
namque ignis facit veritatem et rectitudinem, cum
calefacit; et non ex necessitate facit homo rectitudinem
et veritatem, cum bene facit: facere autem
non solum pro eo quod proprie dicitur facere, sed
pro omni verbo Dominus voluit intelligere, cum