PL 158, col. 474
Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
fallit, non illi mentitur exterior. Quod aliquando
facile cognoscitur, aliquando difficile. Cum enim
puer timet sculptum draconem aperto ore, facile
cognoscitur quia hoc non facit visus, qui nihil aliud
puero renuntiat, quam senibus, sed puerilis sensus
interior, qui nondum bene scit discernere inter rem
et rei similitudinem. Tale est cum videntes hominem
alicui similem, putamus illum esse cui similis;
aut cum audiens quis non hominis vocem, putat
esse vocem hominis. Nam et hoc facit sensus interior.
Quod autem dicis de vitro, ideo est, quia cum
visus transit per corpus aliquod aerei coloris, non
aliter impeditur assumere similitudinem coloris,
quem ultra videt, quam cum transit per aera:
nisi inquantum illud corpus, quod transit, spissius,
aut obscurius est aere: ut, cum transit per vitrum
sui coloris, id est cui nullus alius admistus est color;
aut per purissimam aquam, aut per crystallum,
aut per aliquid similem habens colorem. Cum vero
transit idem visus per alium colorem, ut per vitrum
non sui eoloris, sed cui alius color est additus, ipsum
colorem qui prius occurrit accipit. Quapropter, quoniam
post unum acceptum colorem, secundum quod
illo affectus est, alium quicunque occurrat, aut nullatenus,
aut minus integre suscipit: ideo illum
quem prius cepit, aut solum, aut cum eo qui post
occurrit, renuntiat. Si enim visus, quantum capax
est coloris, tantum afficitur priore colore, non potest
alium sentire simul colorem: si autem minus
quam colorem sentire possit, priori afficitur, potest
alium sentire: ut, si transit per aliquod corpus velut
per vitrum, quod ita perfecte sit rubicundum, ut
omnino ipse visus afficiatur ejus rubore, nequit diverso
simul affici colore: si autem non tam perfectum
invenit ruborem qui prior occurrit, quantum
coloris capax est, quasi nondum plenus, adhuc
alium valet assumere colorem, inquantum ejus capacitas
priori colore non est satiata. Qui ergo hoc
nescit, putat visum renuntiare quia omnia quae
post prius assumptum colorem sentit, aut omnino,
aut aliquatenus ejusdem sint coloris. Unde contingit
ut sensus interior culpam suam imputet sensui exteriori.
Similiter cum fustis integer, cujus pars est
intra aquam, et pars extra, putatur fractus: aut
cum putamus quod visus noster vultus nostros inveniat
in speculo, et cum multa alia nobis aliter videntur
visus et alii sensus nuntiare quam sint, non
culpa sensuum est, qui renuntiant quod possunt,
quoniam ita posse acceperunt; sed judicio animae
imputandum est, quod non bene discernit quid possint