PL 158, col. 475

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

illi, aut quid debeant. Quod ostendere quoniam
laboriosum magis est quam fructuosum ad
hoc quod intendimus, in hoc modo tempus insumendum
non arbitror. Hoc tantum sufficiat dicere:
quia sensus quidquid renuntiare videantur, sive ex
sui natura hoc faciant, sive ex aliqua alia causa,
faciunt quod debent; et ideo rectitudinem et veritatem
faciunt: et continetur haec veritas sub illa
veritate, quae est in actione. DISC. Satisfecisti mihi
tua responsione, et nolo te amplius morari in hac
de sensibus quaestione.
CAPUT VII. De veritate essentiae rerum .
MAG. Jam considera an praeter summam veritatem,
in aliqua re veritas sit intelligenda, exceptis his quae

supra conspecta sunt. DISC. Quid illud esse potest?
MAG. An putas aliquid esse aliquando, aut alicubi,
quod 112 non sit in summa veritate, et quod inde
non acceperit quod est, inquantum est: aut quod
possit aliud esse, quam quod ibi est? DISC. Non est
putandum. MAG. Quidquid igitur est vere est, inquantum
hoc est quod ibi est. DISC. Absolute concludere
potes quia omne quod est vere est, quoniam non est
aliud quam quod ibi est. MAG. Est igitur veritas in
omnium quae sunt essentia, quia hoc sunt quod in
summa veritate sunt. DISC. Video ita ibi esse veritatem,
ut nulla ibi possit esse falsitas, quoniam
quod falso est non est. MAG. Bene dicis. Sed dic an
aliquid aliud debeat esse, quam quod est in summa
veritate? DISC. Non. MAG. Si ergo omnia hoc

sunt quod ibi sunt sine dubio hoc sunt quod debent.
DISC. Vere hoc sunt quod debent. MAG.
Quidquid vero est quod debet esse, recte est.
DISC. Aliter esse non potest. MAG. Igitur omne quod
est recte est. DISC. Nihil consequentius MAG. Si
ergo veritas et rectitudo idcirco sunt in rerum essentia,
quia hoc sunt quod sunt in summa veritate,
certum est veritatem rerum esse rectitudinem.
CAPUT VIII. De diversis intellectibus, debere, et non debere; posse, et non posse.
DISC. Nihil planius, quantum ad consequentiam argumentationis.
Sed secundum rei veritatem,
quomodo possumus dicere quia quidquid est
debet esse, cum sint multa opera mala quae certum

est esse non debere? MAG. Quid mirum, si eadem
res debet esse et non esse? DISC. Quomodo potest
hoc esse? MAG. Scio te non dubitare quia nihil
omnino est, nisi Deo aut faciente, aut permittente.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.