PL 158, col. 486

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Sunt aliae ab invicem; aut est una et eadem omnium
rectitudo. DISC. Supra concessi quia si ideo sunt
plures rectitudines, quoniam plures sunt res in
quibus considerantur, necesse est eas existere et variari
secundum res ipsas: quod nequaquam fieri
demonstratum est. Quapropter non ideo sunt plures
rectitudines, quia plures sunt res, in quibus sunt.
MAG. An habes aliquam aliam rationem, cur tibi
plures esse videantur? praeter ipsam rerum pluralitatem?
DISC. Sicut istam nullam esse cognosco; ita
nullam aliam inveniri posse considero. MAG. Una
igitur et eadem est omnium rectitudo. DISC. Sic me
fateri necesse est. MAG. Amplius: Si rectitudo
non est in rebus illis, quae debent rectitudinem, nisi
cum sunt secundum quod debent, et hoc solum est

illis rectas esse, manifestum est earum omnium
unam solam esse rectitudinem. DISC. Non potest
negari. MAG. Una igitur in omnibus illis est veritas.
DISC. Et hoc negari impossibile est: sed tamen
ostende mihi cur dicimus hujus vel illius rei veritatem,
velut ad distinguendas veritatum differentias,
si nullam ab ipsis rebus assumunt diversitatem?
Multi namque vix concedent nullam esse
differentiam inter veritatem voluntatis, et eam quae
dicitur actionis, aut alicujus aliorum. MAG. Improprie
hujus, vel illius rei esse dicitur; quoniam illa
non in ipsis rebus, aut ex ipsis, aut per ipsas, in
quibus esse dicitur, habet suum esse: sed cum res
ipsae secundum illam sunt, quae semper praesto est
his quae sunt sicut debent, tunc dicitur hujus vel

illius rei veritas: ut veritas vocis, actionis, voluntatis
; quemadmodum dicitur tempus hujus, vel
illius rei, cum unum et idem sit tempus omnium,
quae sunt in eodem tempore simul. Et si non esset
haec vel illa res, non minus esset idem tempus: non
enim dicitur ideo tempus hujus vel illius rei, quia
tempus est in ipsis rebus; sed quia ipsae sunt in
tempore. Et sicut tempus per se consideratum non
dicitur tempus alicujus, sed cum res, quae in illo
sunt, consideramus, dicimus tempus hujus vel illius
rei; ita summa veritas per se subsistens nullius rei
est: sed cum aliquid secundum illam est, tunc ejus
dicitur veritas, vel rectitudo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.