PL 158, col. 487

De voluntate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

inest, semper est inseparabilis, sicut in justis hominibus
in hac vita apparet; et aliquando est inseparabilis,
sicut in electis angelis, et in sanctis; in
sanctis, post hanc vitam; sed in angelis, semper.
Ex his duabus affectionibus volumus quidquid volumus.
Aut enim volumus commodum aut justitiam; et
haec, aut propter commodum, aut propter justitiam.
Voluntas, quae usus dicitur vel opus instrumenti, sicut
visio opus vel usus visus instrumenti videndi, nonnisi
in cogitante est, et est pariter cum ipso instrumento
opus affectionis, sicut acuta visio opus est visus et
acuminis visus. Haec igitur voluntas aut est propter
rem, quam velle dicitur, ut cum cogitando salutem,
eam volumus; aut propter aliud, ut equitare
volumus propter salutem. Est etiam alia divisio

hujus voluntatis; quia aut vult esse aliquid, aut
vult non esse; ut velle esse hominem, et
velle non esse hominem. Recipit etiam divisionem,
quam recipit facere. Sex enim modis dicimus facere
esse, et totidem facere non esse. Dici etiam potest
haec voluntas, alia efficiens, alia approbans, alia permittens:
efficientem dico, quae efficit quod vult, et
quae efficeret, si posset; approbantem vero, quae
approbat quod est, et quae approbaret, si esset;
permittentem vero, quae permittit esse quod velle
dicitur, si est, et quae permitteret, si esset: efficiens
quidem est etiam approbans et permittens; approbans
autem est et permittens, permittens vero tantum
nec efficiens, nec approbans recte dici potest.
Secundum efficientem dictum est: Omnia quae cunque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.