PL 158, col. 493

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

arbitrii libertatem habebant ante
peccatum quando certum est eos liberum
arbitrium habuisse. DISC. Hoc exspecto. MAG. Ad
quid tibi videntur illam habuisse libertatem arbitrii?
An ad assequendum quod vellent; an ad volendum
quod deberent, et quod illis velle expediret? DISC.
Ad volendum quod deberent, et quod expediret
velle. MAG. Ergo ad rectitudinem voluntatis habuerunt
libertatem arbitrii: quandiu namque voluerunt
quod debuerunt rectitudinem habuerunt
voluntatis. DISC. Ita est. MAG. Dubium est adhuc,
cum dicitur quia libertatem habuerunt ad rectitudinem
voluntatis, si non addatur aliquid.
Quaero igitur quomodo habebant illam libertatem
ad rectitudinem voluntatis: an ad capiendum eam

sine datore, cum illam nondum haberent; an ad
accipiendum nondum habitam, si daretur ut haberent;
an ad deserendum quam acceperant, et per re
resumendum desertam; an ad semper servandum
acceptam? DISC. Ad capiendum rectitudinem sine
datore non puto illos habuisse libertatem; quoniam
nihil habere potuerunt quod non acceperunt. Ad
accipiendum vero a datore, quam nondum habebant,
ut eam haberent, non est dicendum eos habuisse
libertatem; quia non est credendum eos factos
sine recta voluntate, quamvis non negandum
sit eos habuisse libertatem recipiendi eamdem rectitudinem,
si eam desererent, et ab ipso primo datore
illis redderetur: quod in hominibus saepe videmus,
qui de injustitia ad justitiam superna gratia

reducuntur. MAG. Verum est quod dicis eos
posse recipere perditam rectitudinem, si reddatur:
sed nos illam libertatem, quam habuerunt antequam
peccarent, quaerimus, cum sine dubio liberum habebant
arbitrium non illam, qua nullus indigeret,
si nunquam veritatem deseruisset? DISC.
Prosequar itaque, et respondebo ad ea quae restant
de his quae interrogasti. Ad deserendum autem eamdem
rectitudinem, eos libertatem habuisse non est
verum; quia deserere voluntatis rectitudinem est
peccare, et potestatem peccandi, nec libertatem, nec
partem esse libertatis supra monstrasti [(cap. 1)] . Ad
resumendum vero per se desertam rectitudinem libertatem
non acceperunt: cum ad hoc rectitudo
illa data sit, ut nunquam desereretur. Ipsa

namque potestas resumendi desertam, generaret

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.