PL 158, col. 499

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

homo mentiri, ut non sustineat mortem et servet
vitam ad tempus; quis dicet impossibile velle eum
non mentiri, ut vitet aeternam mortem, et sine fine
vivat? Quapropter jam dubitare non debes hanc
impotentiam servandi rectitudinem, quam dicis in
nostra voluntate cum tentationibus consentimus,
non esse ex impossibilitate, sed ex difficultate. Frequenti
namque usu dicimus nos non posse aliquid;
non quia nobis est impossibile, sed quia illud sine
difficultate non possumus. Haec autem difficultas non
perimit libertatem voluntatis: impugnare namque
potest invitam voluntatem, expugnare nequit
invitam. Hoc itaque modo, puto te posse videre quomodo
conveniant potentia voluntatis, quam ratio
veritatis asserit; et impotentia, quam humanitas

nostra sentit. Sicut enim difficultas nequaquam voluntatis
interimit libertatem; ita illa impotentia,
quam non ob aliud in voluntate dicimus esse, nisi
quia non potest tenere suam rectitudinem sine difficultate,
non aufert eidem voluntati perseverandi in
rectitudine potestatem.
CAPUT VII. Quomodo voluntas fortior sit quam tentatio; etiam cum ab illa vincitur.
DISC. Sicut nequaquam valeo quod probas negare;
ita nullatenus queo voluntatem fortiorem esse tentatione,
cum ab ea superatur, affirmare. Nam si voluntas
servandi rectitudinem fortior esset quam tentationis
impetus; fortius illa volendo quod tenet,
resisteret quam illa insisteret. Non enim aliunde

scio me magis vel minus fortem habere voluntatem,
nisi quia magis vel minus fortiter volo. Quapropter
cum minus fortiter volo quod debeo, quam
tentatio mihi suggerit quod non debeo; quomodo
tentatio fortior non sit voluntate mea, non video.
MAG. Ut video, aequivocatio voluntatis te fallit. DISC.
Ipsam vellem aequivocationem cognoscere. MAG.
Sicut visus aequivoce dicitur; ita et voluntas. Vocamus
enim visum, ipsum instrumentum videndi, id
est radium procedentem per oculos, quo sentimus
lucem et quae sunt in luce: et dicimus visum, opus
instrumenti ipsius, quando illo utimur, id est visionem.
Eodem modo dicitur voluntas, ipsum instrumentum
volendi, quod est in anima, et quod convertimus
ad volendum hoc vel illud; sicut visum ad

videndum diversa convertimus: et dicitur voluntas,
usus ejus voluntatis, quae est instrumentum volendi,
sicut dicitur visus, usus ejus visus, qui est instrumentum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.