PL 158, col. 500
Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
videndi. Sicut igitur visum, qui est instrumentum
videndi, habemus etiam cum non videmus;
visus autem, qui est opus ejus, non est nisi cum
videmus: ita voluntas, instrumentum scilicet volendi,
semper est in anima, etiam cum non vult
aliquid, velut cum dormit; voluntatem vero, quam
dico usum sive opus ejusdem instrumenti, non habemus
nisi quando volumus aliquid. Illa igitur
voluntas, quam voco instrumentum volendi, una et
eadem semper est, quidquid velimus. Illa vero, quae
opus ejus est, tam multiplex est, quam multa et
quam saepe volumus; quemadmodum visus, quem
etiam in tenebris vel clausis oculis habemus, semper
idem est, quidquid videamus. Visus autem, id est
opus ejus, qui et visio nominatur, tam numerosus
est quam numerosa, et quam numerose videmus.
DISC. Plane video, et amo hanc voluntatis discretionem:
et jam mihi videor videre, quam ex ejus
ignorantia patiebar, deceptionem; sed tamen tu
prosequere quod incoepisti. MAG. Cum ergo videas
duas voluntates esse, instrumentum scilicet volendi,
et opus ejus, in qua harum duarum intelligis fortitudinem
constare volendi? DISC. In illa quae est instrumentum
volendi. MAG. Si ergo scias virum ita
fortem, ut eo tenente taurum indomitum, taurus
non possit se movere: et videas eumdem virum ita
tenentem arietem, ut ipse aries sese de manibus
ejus excutiat, putabis ne illum minus fortem in
tenendo arietem quam in tenendo taurum? DISC.
Illum quidem non dissimiliter fortem in utroque illo
opere judicabo, sed eum sua fortitudine non
aequaliter uti fatebor: fortius enim operatur in
tauro, quam in ariete. Sed ille fortis est, quia
fortitudinem habet; actio vero ejus fortis dicitur
quia fortiter fit. MAG. Sic intellige voluntatem,
quam voco instrumentum volendi, inseparabilem
et nulla alia vi superabilem fortitudinem habere:
qua aliquando magis, aliquando minus utitur in
volendo. Unde quod fortius vult nullatenus deserit,
oblato eo quod minus fortiter vult: et cum offertur
quod vult fortius, statim dimittit quod non
pariter vult: et tunc voluntas, quam dicere possumus
actionem instrumenti hujus; quoniam agit opus
suum, cum aliquid vult; tunc, inquam, voluntas
actio magis vel minus fortis dicitur, quoniam magis
vel minus fortiter fit. DISC. Aperta jam mihi esse,
quae explicas, necesse est ut fatear. MAG. Vides igitur
quia, cum homo habitam rectitudinem voluntatis