PL 158, col. 502

Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cui nulla vis aliena potest suam auferre rectitudinem.
Nempe si dicimus quia, cum aliquis vult mentiri
ne perdat vitam aut salutem, cogitur deserere timore
mortis, aut tormentis veritatem: non est verum.
Non enim cogitur magis velle vitam quam veritatem;
sed quoniam vi aliena prohibetur utramque servare
simul, ipsa eligit quod mavult, sponte utique,
et non invita; quamvis in necessitate utramlibet
deserendi posita sit non sponte, sed invita. Non
enim minus fortis est ad volendum veritatem, quam
ad volendum salutem; sed fortius vult salutem. Nam,
si praesentem videret gloriam aeternam, quam statim
post servatam veritatem assequeretur, et inferni
tormenta, quibus post mendacium sine mora traderetur
; procul dubio mox virium sufficientiam

ad servandam veritatem habere cerneretur. DISC.
Aperte hoc videtur, cum majores vires exhiberet
ad volendum salutem aeternam propter se, et veritatem
propter praemium, quam ad salutem temporalem
servandam.
CAPUT X. Quomodo peccans sit servus peccati; et quod majus miraculum fit, cum Deus reddit rectitudinem illam deserenti, quam cum mortuo reddit vitam.
MAG. Semper itaque habet rationalis natura
liberum arbitrium; quia semper habet potestatem
servandi rectitudinem voluntatis, propter ipsam rectitudinem,
quamvis aliquando cum difficultate. Sed,
cum libera voluntas deserit rectitudinem, per difficultatem
servandi; utique post servit peccato, per

impossibilitatem per se recuperandi. Si ergo fit spiritus
vadens, et non rediens [(Psal. LXXVII, 39)]
, quoniam qui facit peccatum, servus est peccati
[(Joan. VIII,
34)]
. Quippe, sicut nulla voluntas, antequam haberet
rectitudinem, potuit eam, Deo non dante, capere;
ita cum deserit acceptam, non potest eam nisi Deo
reddente recipere. Et majus miraculum existimo,
cum Deus voluntati desertam reddit rectitudinem,
quam cum mortuo reddit vitam amissam. Corpus
enim necessitate moriendo non peccat, ut vitam nunquam
recipiat; voluntas vero per se rectitudinem
deserendo, meretur ut illa semper indigeat. Et si quis
sponte sibi mortem infert, non aufert sibi quod
nunquam erat amissurus; qui vero voluntatis rectitudinem

deserit, hoc abjicit quod ex debito semper
erat servaturus. DISC. Verum valde video quod
dicis de servitute, qua servus sit peccati,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.