PL 158, col. 503
Dialogus de libero arbitrio (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
qui facit peccatum; et de impossibilitate recuperandi
desertam rectitudinem, nisi ab eo, a quo prius data
erat reddatur; et ut illam semper teneant indesinenter,
considerandum est omnibus quibus datur.
CAPUT XI. Quod ista servitus non auferat libertatem arbitrii.
Sed hac sententia multum repressisti exsultationem
meam, quia jam putabam esse securum
hominem semper habere libertatem arbitrii.
Quare ipsam servitutem exponi mihi postulo, ne forte
libertati praefatae repugnare videatur. Utraque
enim, scilicet haec libertas et servitus, est in voluntate,
secundum quam liber aut servus est homo.
Si ergo servus, quomodo liber? Aut si liber, quomodo
servus? MAG. Si bene discernas; quando non
habet praefatam rectitudinem, sine repugnantia et
servus est, et liber. Nunquam enim est ejus potestatis
rectitudinem capere, cum non habet; sed semper
est ejus potestatis servare, cum habet. Per hoc, quia
redire non potest a peccato, servus est; et per hoc,
quia abstrahi non potest a rectitudine, liber
est. Sed a peccato et ejus servitute, nonnisi per
alium potest reverti; a rectitudine vero, nonnisi
per se potest averti, et a libertate sua nec per se,
nec per alium potest privari. Semper enim naturaliter
liber est ad servandam rectitudinem, si eam
habet: etiam quando, quam servet, non habet.
DISC. Sufficit mihi haec hujus libertatis et servitutis,
ut in eodem homine possint esse, simul facta
concordia.
CAPUT XII. Cur, cum homo non habet rectitudinem, magis dicitur liber; quia, cum habet, non potest ei auferri: quam, cum eam habet, servus; quia, cum non habet, non potest per se eam recuperare .
Sed multum nosse desidero cur quando non habet
rectitudinem, magis dicitur liber; quia non potest
ei ab alio auferri, cum habet, quam cum rectitudinem
habet, servus; quoniam eam non potest recuperare
per se, cum non habet. Per hoc enim quia
redire non potest a peccato, servus est: per hoc
quod abstrahi non potest a rectitudine, liber est,
et, sicut nunquam abstrahi potest, si habet, ita nunquam
potest redire, si non habet. Quapropter, sicut