PL 158, col. 509

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

necessitas enim videtur sonare coactionem vel prohibitionem.
Quare si necesse est me peccare ex voluntate,
intelligo me cogi aliqua occulta vi ad voluntatem
peccandi; et si non pecco, a peccandi
voluntate prohiberi. Quapropter necessitate videor
mihi peccare, si pecco; vel non peccare, si non
pecco.
CAP. II.-- Quomodo necesse sit rem esse futuram quando Deus praescit eam esse futuram; et tamen voluntatem liberam manere: et de duplici necessitate.
Ergo sciendum est quia saepe dicimus necesse
esse quod nulla vi esse cogitur, et necesse non esse
quod nulla prohibitione removetur. Nam dicimus,
necesse est Deum immortalem esse, et necesse est

Deum non esse injustum; non quod vis aliqua cogat
eum esse immortalem, aut prohibeat esse injustum,
sed quoniam nulla res potest facere ut non sit
immortalis, aut ut sit injustus. Sic itaque si dico,
necesse est esse te peccaturum, vel non peccaturum
sola voluntate, sicut Deus praescit, non est intelligendum
quod aliquid prohibeat voluntatem quae non
erit, aut cogat illam esse quae erit: hoc ipsum namque
praescit Deus, qui praevidet aliquid futurum ex
sola voluntate, quod voluntas non cogitur, aut
prohibetur ulla alia re; et sic ex libertate fit,
quod fit ex voluntate. Si igitur haec diligenter intelliguntur,
puto quia et praescientiam Dei et libertatem
arbitrii simul esse nulla prohibet inconvenientia.
Denique si quis intellectum verbi proprie considerat,

hoc ipso quod praesciri aliquid dicitur, futurum
esse pronuntiatur: non enim nisi quod futurum
est praescitur, quia scientia non est nisi veritatis.
Quare cum dico quia si praescit Deus aliquid, 124
necesse est illud esse futurum; idem est, ac si
dicam: Si erit, ex necessitate erit; sed haec necessitas
non cogit, nec prohibet aliquid esse, aut
non esse. Ideo enim quia ponitur res esse, dicitur
ex necessitate esse; aut quia ponitur non esse,
affirmatur non esse ex necessitate; non quia
necessitas cogat aut prohibeat rem esse, aut non
esse. Nam cum dico: Si erit, necessitate erit; hic
sequitur necessitas rei positionem, non praecedit.
Idem valet, si sic pronuntietur: Quod erit, ex
necessitate erit. Non enim aliud significat haec necessitas
,
nisi quia quod erit non poterit simul non
esse. Pariter autem verum est quia fuit, et est, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.