PL 158, col. 510

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

erit aliquid, non ex necessitate, et quia necesse est
fuisse omne quod fuit, et esse quod est et futurum
esse quod erit. Quippe non est idem rem esse praeteritam,
et rem praeteritam esse praeteritam; aut
rem esse praesentem, et rem praesentem esse praesentem;
aut rem esse futuram, et rem futuram esse futuram,
sicut non est idem rem esse albam, et rem
albam esse albam. Lignum enim non est semper necessitate
album, quia aliquando priusquam fierit album,
potuit non fieri album; et postquam est album
potest fieri non album: lignum vero album, semper
necesse est esse album; quia nec antequam sit, nec
postquam est album, fieri potest ut album simul sit
non album. Similiter res non necessitate est praesens;
quoniam antequam esset praesens, potuit fieri

ut praesens non esset; et postquam est praesens,
potest fieri non praesens. Rem autem praesentem
necesse est esse praesentem semper; quia nec prius
quam sit, nec postquam est praesens, potest praesens
simul esse non praesens. Eodem modo res aliqua,
ut quaedam actio, non necessitate futura est;
quia, priusquam sit, fieri potest ut non sit futura:
rem vero futuram necesse est esse futuram; quoniam
futurum nequit esse simul non futurum.
De praeterito autem similiter verum est quia res aliqua
non est necessitate praeterita; quoniam, antequam
esset, potuit fieri ut non esset: et quia praeteritum
semper necesse est esse praeteritum; quoniam
non potest simul non esse praeteritum. Sed
in re praeterita est quiddam, quod non est in re praesenti

vel futura. Nunquam enim fieri potest ut res,
quae praeterita est, fiat non praeterita: sicut res quaedam,
quae praesens est, potest fieri non praesens; et
aliqua res, quae non necessitate futura est, potest
fieri ut non sit futura. Itaque, cum dicitur futurum
de futuro, necesse est esse quod dicitur; quia futurum
nunquam est non futurum: sicut quoties idem
dicimus de eodem. Cum enim dicimus quia omnis
homo est homo, aut si est homo homo est; aut omne
album est album, et si est album album est: necesse
est esse quod dicitur, quia non potest aliquid
simul esse et non esse. Quippe si non est necesse
omne futurum esse futurum; quoddam futurum
non est futurum: quod est impossibile. Necessitate
ergo omne futurum, futurum est; et si est futurum,

futurum est, cum futurum dicitur de futuro: sed
necessitate sequente, quae nihil esse cogit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.