PL 158, col. 519
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
volu tate rationalis creaturae, quae semper debet habere
justitiam. Cur autem non habeat, quam semper
debet habere: et quomodo Deus bona faciat, sola sua
bonitate, et mala sola culpa hominis vel diaboli;
et qualiter homo bona faciat per liberum arbitrium,
praesulante gratia, et malum sola sua operante propria
voluntate; et quid habeat Deus in malis, sine
culpa sua, et bomo in honis, cum laude sua; ut
tamen bona hominis videantur aperte imputanda
Deo, et mala homini: cum de gratia et libero arbitrio
tractabimus, ut puto Deo donante, apertius
patebit. Nunc autem tantum dico quod malus angelus
ideo justitiam non habet, quia eam deseruit,
nec postea recepit; homo vero idcirco illa caret,
quia in primis parentibus eam abjecit, postea aut
non illam recepit, aut receptam rejecit. Puto quia,
gratia Dei adjuvante, monstravimus quod praescientiam
Dei et liberum arbitrium simul esse, si diligenter
considerentur quae diximus, non sit impossibile,
neque possit aliquid objici quod non sit dissolubile.
QUAESTIO II. DE CONCORDIA PRAEDESTINATIONIS CUM LIBERO ARBITRIO.
Nunc ergo in eo sperantes, qui huc usque nos
perduxit, discordiam quae inter praedestinationem
et liberum arbitrium videtur esse, aggrediamur dissolvere.
Ad quod per ea quae supra disseruimus,
sicut in sequentibus patebit, non parum profecimus.
CAP. I [ al. VIII].-- Ratio dubitandi circa libertatis et praedestinationis concordiam.
Praedestinatio videtur idem esse quod praeordinatio,
sive praestitutio: et ideo quod Deus praedestinare
dicitur, intelligitur praeordinare: quod est
statuere futurum esse. Quod autem Deus statuit futurum
esse, necessitate videtur futurum esse; quare
quidquid Deus praedestinat, necesse est futurum esse.
Si ergo Deus praedestinat bona et mala quae fiunt,
nihil fit per liberum arbitrium; sed omnia ex necessitate.
At, si tantum bona praedestinat, sola bona sunt
ex necessitate, nec est liberum arbitrium nisi ad mala:
quod nimis est absurdum. Non ergo sola bona praedestinat
Deus. Si autem bona quaedam opera facit liberum
arbitrium, per quae fiunt justi absque praedestinatione,
non praedestinat Deus omnia bona opera,
quae justos faciunt, quare nec illos justos, qui sunt
per opera liberi arbitrii. Non ergo praescivit Deus
eos; quia quos praescivit hos et praedestinavit [(Rom.
VIII, 29)]
. Sed falsum est Deum non praescire aliqua
bona opera, aut aliquos justos. Non igitur quaedam
solius liberi arbitrii opera bona justificant, sed
illa sola quae Deus praedestinat. Si ergo Deus praedestinat