PL 158, col. 520

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

omnia, et praedestinata sunt ex necessitate,
cum nihil per liberum arbitrium necessitate fiat, sequi
videtur nihil esse liberum arbitrium, manente
praedestinatione; aut si statuimus in aliquibus liberum
arbitrium, perire in illis praedestinationem.
CAP. II [ al. IX].-- Praedestinatio non solum bonorum est, sed et malorum potest dici.
In primis itaque ante quaestionis responsionem,
videndum est quia praedestinatio non solum bonorum
est, sed et malorum potest dici: quemadmodum
Deus mala quae non facit, dicitur facere, quia permittit.
Nam, dicitur hominem indurare cum non
emollit, ac inducere in tentationem cum non liberat.
Non est ergo inconveniens si hoc modo dicimus
Deum praedestinare malos, et eorum mala opera,

quando eos et eorum mala opera non corrigit.
Sed bona specialius praescire, et praedestinare
dicitur, quia in illis facit quod sunt, et quod
bona sunt; in malis autem nonnisi quod sunt essentialiter,
non quod mala sunt; ut supra dictum est [(quaest. I, cap. 7)] .
Sciendum quoque est quia sicut
praescientia non in Deo dicitur proprie; ita nec praedestinatio,
quia illi nec ante, nec post aliquid est, sed
omnia sunt illi simul praesentia.
CAP. III. [ al. X].-- Praedestinatio cum libertate conciliatur eodem modo quo praescientia.
Consideremus nunc an aliqua possint praedestinari,
per liberum arbitrium futura. Dubitari utique
non debet quia ejus praedestinatio, et praescientia
non discordat; sed sicut praescit, ita quoque praedestinat.

In quaestione de praescientia cognovimus aperte
aliqua praesciri futura per liberum arbitrium, sine
omni repugnantia. Unde veritas quoque evidens, et
ratio docet praedestinari similiter per liberum arbitrium
quaedam futura, absque omni inconvenientia.
Nam neque praescit Deus, neque praedestinat quemquam
justum futurum ex necessitate. Non enim
habet justitiam, qui eam non servat libera voluntate.
Pariter igitur, quamvis necesse sit fieri quae praesciuntur
et quae praedestinantur, quaedam tamen praescita
et praedestinata non eveniunt ea necessitate
quae praecedit rem et facit, sed ea quae rem sequitur,
sicut supra diximus. Non enim ea Deus, quamvis praedestinet,
facit voluntatem cogendo aut voluntati
resistendo, sed in sua illam potestate dimittendo.

Quamvis tamen sua voluntas utatur potestate, nihil
tamen facit quod Deus non faciat in bonis sua gratia,
in malis non sua, sed ejusdem voluntatis culpa;
quod, sicut promisimus, clarius, cum de gratia loquemur,
apparebit. Et, sicut praescientia quae non
fallitur, non praescit nisi verum sicut erit, aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.