PL 158, col. 521
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
necessarium, aut spontaneum; ita praedestinatio quae
non mutatur, non praedestinat nisi sicut est in praescientia.
Et, quemadmodum quod praescitur, licet in
aeternitate sit immutabile, tamen in tempore aliquando
antequam sit, mutari potest; ita est per
omnia de praedestinatione. Patet igitur ex his quae
dicta sunt, si bene considerentur, quia nec praedestinatio
excludit liberum arbitrium, nec liberum
arbitrium adversatur praedestinationi. Siquidem omnia
illa, quibus supra monstravimus liberum arbitrium
praescientiae non repugnare, pariter ostendunt
illud praedestinationi concordare. Non ergo rationabiliter, 128
quoties aliquid contingit, operante
spontanea voluntate, velut cum homo homini facit
injuriam unde ab illo occiditur, quidam clamant dicentes:
Sic praescitum et praedestinatum erat a Deo;
et ideo necessitate factum est, nec aliter fieri potuit.
Quippe nec qui alium injuria irritavit, nec qui
se vindicavit, hoc fecit necessitate, sed sola voluntate;
quia si non sponte voluisset, neuter quod fecit
fecisset.
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII.
Restat nunc ut de gratia et eodem libero arbitrio,
eadem gratia adjuvante, consideremus.
CAP. I [ al. XI].-- Proponitur difficultas ex Scripturis circa gratiae et libertatis concordiam.
Quaestio ista inde nascitur, quia divina Scriptura
ita loquitur aliquando ut nihil videatur liberum arbitrium
prodesse ad salutem, sed sola gratia; aliquando
vero ita, velut tota nostra salus in libera
nostra consistat voluntate. De gratia siquidem dicit
Dominus: Sine me nihil potestis facere [(Joan. XV, 5)]
;
et: Et nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit
eum [(Joan. VI, 44)]
. Et Paulus apostolus: Quid autem
habes quod non accepisti? [(I Cor. IV, 7.)]
Et de
Deo: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat [(Rom. IX, 18)]
;
et: Neque volentis, neque currentis,
sed miserentis est Dei [(Ibid., 16)]
. Multa quoque alia
leguntur, quae soli gratiae sine libero arbitrio bona
nostra opera et salutem nostram videntur attribuere.
Plures etiam asserunt experimento se probare
quod homo nequaquam ullo libero fulciatur
arbitrio; quoniam multos absque numero, immenso
mentis et corporis conatu niti sentiunt: qui
quadam difficultate, imo impossibilitate aggravati
nihi proficiunt, aut post magnum profectum
repente irreparabiliter deficiunt. Liberum autem
arbitrium monstrat eadem Scriptura nos habere
hoc modo. Dicit Deus per Isaiam: Si volueritis, et
audieritis me, bona terrae comedetis [(Isa. I, 19)]
. Et
David: Quis est homo, qui vult vitam; diligit dies
videre bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia
tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum