PL 158, col. 52

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

fieri cuperet. Studium quoque litterarum, in
quo se magnopere solebat exercere, sensim postponere,
ac juvenilibus ludis coepit operam dare. Verumtamen
pia dilectio et diligens pietas, quas in
matrem suam habebat, nonnihil eum ab istis restringebant.
Defuncta vero illa, illico navis cordis ejus
quasi anchora perdita in fluctus saeculi pene tota
dilapsa est. Sed omnipotens Deus praevidens quid de
illo facturus erat, ne animam suam pace transitoria
potitus perderet, infestum ei et intestinum bellum
generavit. Hoc est, animum patris ejus acerbo contra
illum odio inflammavit intantum, ut aeque, aut
certe magis ea quae bene, sicut quae perperam faciebat,
insequeretur. Nec aliqua poterat patrem humilitate
lenire, sed quanto illi se exhibebat humiliorem,

tanto illum sibi sentiebat asperiorem. Quod nimis
intolerabile cernens, et ne deterius quid inde contingeret
timens, elegit potius paternis rebus et patriae
abrenuntiare, quam patri suo vel sibi quamlibet infamiam
ex sua cohabitatione procreare. Paratis itaque
his, quae necessaria erant in viam ituris, patria
[ al., patriam] egreditur, uno qui sibi ministraret
clerico comitatus. Cumque dehinc in transcensu
montis Senisii fatigaretur, et laboris impatiens
corpore deficeret, vires suas nivem mandendo reparare
tentabat. Nec enim aliud quo vesceretur, praesto
fuit. Quod minister illius advertens, doluit et ne
forte quid edendum haberetur in sacculo qui asino
illorum vehebatur, diligenter investigare coepit, et
mox contra spem panem in eo nitidissimum reperit.

Quo ille refectus, recreatus est, et vitae incolumis
redonatus [ al., restitutus].
5.
Exactis dehinc partim in Burgundia, partim in
Francia ferme tribus annis, Northmaniam vadit
[ al. omit.], Abrincam ipsius provinciae urbem petit,
ubi aliquandiu demoratur: post haec venit Beccum,
et magistrum quemdam nomine Lanfrancum,
virum videlicet valde bonum, praestanti religione
ac sapientia vere nobilem, videre, alloqui, et
cohabitare volens. Excellens siquidem fama illius
circumquaque percrebuerat, et nobilissimos quosque
clericorum ad eum de cunctis mundi partibus agebat.
Anselmus igitur viro adito, eumque singulari quadam
sapientia pollere agnito, ejus se magisterio subdit,

eique post modicum familiaris prae caeteris discipulis
fit. Occupatur die noctuque in litterarum studio, non
solum quae volebat a Lanfranco legendo, sed et alios
quae rogabatur studiose docendo. Propter quae studia,
cum corpus vigiliis, frigore et inedia fatigaret [ al.,
fatigaretur], venit ei in mentem quia si aliquando
monachus, ut olim proposuerat, esset, acriora quam
patiebatur, eum pati non oporteret, [ al., oportet], nec
tunc sui laboris meritum perderet, quod nunc utrum
sibi maneret, non prospiciebat [ al., perspiciebat].

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.