PL 158, col. 51

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

ascendere, vidit in planitie qua pergebat ad pedem
montis mulieres, quae regis erant ancillae, segetes
metere, sed hoc nimis negligenter faciebant et desidiose.
Quarum puer desidiam dolens ac redarguens,
proposuit animo se apud dominum regem ipsas accusaturum.
Dehinc monte transcenso, regiam aulam
subit. Dominum cum solo suo dapifero invenit. Nam
familiam suam, ut sibi videbatur, quoniam autumnus
erat, ad colligendas messes miserat. Ingrediens itaque
puer, a domino vocatur. Accedit, atque ad pedes
ejus sedet. Interrogatur jucunda affabilitate quis sit,
vel unde quidve velit. Respondet ille ad interrogata,
juxta quod rem esse sciebat. Tunc ad imperium domini
panis ei nitidissimus per dapiferum affertur,
eoque coram ipso reficitur. Mane igitur cum quid viderit

ante oculos mentis reduceret, sicut puer simplex
et innocens se veraciter in coelo et ex pane
Domini refectum fuisse credebat, hocque coram aliis
ita esse publice asserebat.
3.
Crevit ergo puer et ab omnibus diligebatur.
Mores etenim probi in eo erant, qui magnopere eum
diligi faciebant. Traditur litteris, discit, et in brevi
plurimum proficit. Necdum attigerat aetatis annum
quintum decimum; et jam qualiter secundum Deum
vitam melius instituere posset, mente tractabat, idque
concepit apud se, nihil in hominum conversatione
monachorum vita praestantius esse. Quam
assequi cupiens, venit ad quemdam sibi notum abbatom,
rogans illum ut se monachum faceret. Sed abbas,
voluntate illius agnita, quod petebat inscio patre

illius, ne offenderet animum ejus, facere recusavit.
At ille in suo proposito perstans oravit Deum, quatenus
infirmari mereretur, ut vel sic ad monachicum
quem desiderabat, ordinem susciperetur. Mira
res! Ut enim Deus declararet quantum etiam in aliis
de suae pietatis auditu confidere posset, preces illius
exaudivit, ac illi protinus validam corporis debilitatem
immisit. Acriter igitur infirmatus ad abbatem
mittit, mortem se timere pronuntiat, orat ut monachus
fiat: praefato timore obstante non fit quod postulabat,
et hoc quidem quantum ad humanum spectat
[ al., tantum spectabat] examen. Caeterum Deus,
quem futura non fallunt, servum suum ipsius loci
conversatione noluit implicari, propterea quod alios

quosdam in sinu misericordiae suae reconditos habebat,
quos ut postmodum claruit magis, per illum
ad suam voluntatem in posterum disponebat informari.
Post haec sanitas redit juveni; quodque tunc
nequibat, in futuro se per gratiam Dei facturum
mente proponit.
4.
Exinde cum corporis sanitas, juvenilis aetas, saeculi
prosperitas ei arrideret, coepit paulatim fervor
animi ejus a religioso proposito tepescere, intantum
ut saeculi vias magis ingredi, quam relictis eis monachus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.