PL 158, col. 50
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
prece perducere ut, sicut descriptione notarum rerum
posteris, ita designatione ignotarum satagerem
[ al., satageremus] tam futuris quam et praesentibus
aliquod officii mei munus impendere. Quos eo quod
offendere summopere cavebam, dedi operam voluntati
eorum pro posse morem gerere. Opus igitur
ipsum de vita et conversatione Anselmi archiepiscopi
Cantuariensis titulatum, taliter, Deo adjuvante,
curavi disponere, ut quamvis aliud opus quod praesignavimus
ex majori parte de ejusdem viri conversatione
subsistat; ita tamen in sua materia integrae
narrationis formam praetendat, ut nec illud istius,
nec istud illius pro mutua sui cognitione multum
videatur indigere. Plene tamen actus ejus scire volentibus,
nec illud sine isto, nec istud sine illo sufficere
[ al. omit.] posse pronuntio.
LIBER PRIMUS. ACTA S. ANSELMI ANTE EPISCOPATUM.
CAPUT PRIMUM.
S. Anselmi ortus, studia, discessus in Gallias, deliberatio
de statu vitae amplectendo.
1.
Instituta vitae et conversationis Anselmi Cantuariensis
archiepiscopi litterarum memoriae traditurus,
primo omnium vocata in auxilium meum
summa Dei clementia et majestate, quaedam brevi
dicam de ortu et moribus parentum ejus, ut hinc
lector advertat de qua radice prodierit quod in studiis
nasciturae prolis postmodum fulsit. Pater igitur
ejus Gundulphus, mater Ermemberga vocabatur.
Utrique juxta saeculi dignitatem nobiliter nati, nobiliter
sunt in Augusta civitate conversati. Quae
civitas confinis Burgundiae et Langobardiae, Ermembergam
continentem, suspicatus est, utpote puer inter
montes nutritus, coelum montibus incumbere, in
quo et aulam Dei esse, eamque per montes adiri
posse. Cumque hoc saepius animo volveret, contigit
ut quadam nocte per visum videret se debere montis
cacumen ascendere, et ad aulam magni regis Dei
properare. Verum priusquam montem coepisset