PL 158, col. 49

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Quoniam multas et antecessorum nostrorum temporibus
insolitas rerum mutationes nostris diebus
in Anglia accidisse et coaluisse conspeximus,
ne mutationes ipsae posterorum scientiam penitus
laterent, quaedam ex illis succincte excerpta [ al.,
excepta], litterarum memoriae tradidimus. Sed quoniam
opus ipsum in hoc maxime versatur, ut ea quae
inter reges Anglorum et Anselmum archiepiscopum
Cantuarium facta sunt, inconcussa veritate designet,
quaeque omnibus puram illorum historiam scire volentibus
tunc temporis innotescere potuerunt, licet
inculto, plano tamen sermone describat. Nec adeo
quidquam in se contineat, quod ad privatam conversationem,
vel ad morum ipsius Anselmi qualitatem,
aut ad miraculorum exhibitionem pertinere videatur,

placuit quibusdam familiaribus meis me ad hoc sua

in se edidit; Gundulphum in Langobardia
natum, civem sui ex advena fecit. Conjuncti sunt
lege conjugali, ambo divitiis non ignobiles, sed moribus
ex quadam parte dissimiles. Gundulphus enim
saeculari deditus vitae, non adeo curam suis rebus
impendere, sed habita frequenter ab re distribuere,
intantum ut non modo largus atque beneficus, verum
etiam prodigus atque vastator a nonnullis aestimaretur.
Ermemberga vero bonis studiis serviens, domus
curam bene gerens, sua cum discretione dispensans
atque conservans, bonae matrisfamilias officio fungebatur.
Mores erant probi et irreprehensibiles, ac
juxta rectam considerationem ratione subnixi. Haec
fuit vita ejus, in hac dum vixit permansit, in hac
finem vitae sortiri promeruit. Gundulphus vero circa
diem obitus sui, spreto saeculo monachus factus,
monachus defunctus est.
2.
At Anselmus filius horum, cum puer parvulus
esset, maternis, prout aetas sua patiebatur, colloquiis
libenter animum intendebat. Et audito unum
Deum sursum in coelo esse, omnia regentem, omnia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.