PL 158, col. 527

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

difficultas est. Quaeritur cur hominem invitat
ad recte volendum, et quare arguit non obedientem,
cum ipsam rectitudinem nemo possit, nisi gratia
dante, habere vel accipere? Sciendum quia, sicut
terra innumerabiles herbas et arbores, sine quibus
humana natura alitur, aut etiam quibus perimitur,
sine omni hominis cura profert; illas vero, quae
nobis ad vitam nutriendam maxime sunt necessariae,,
non sine magno labore atque cultore, nec
absque seminibus: ita corda humana sine doctrina
sive studio sponte quasi germinant cogitationes et
voluntates nihil utiles saluti, aut etiam noxias;
illas vero, sine quibus ad salutem animae non
proficimus, nequaquam sine generis sui semine et
laboriosa cultura concipiunt et germinant. Unde

illos homines, quibus talis cultura impenditur,
agriculturam Dei [(I Cor. III, 9)] vocat Apostolus.
Est autem semen hujus agriculturae verbum Dei;
imo non verbum, sed sensus qui percipitur per verbum:
vox namque sine sensu nihil constituit in
corde. Nec solum sensus verbi, sed omnis sensus
vel intellectus rectitudinis, quem mens humana sive
per auditum, sive per lectionem, sive per rationem,
sive quolibet alio modo concipit, semen est recte
volendi. Nullus namque velle potest, quod prius
corde non concipit; velle autem credere quod est
credendum, est recte velle. Nemo ergo potest hoc
velle, si nescit quod credendum est. Cum enim
praemisisset Apostolus: Omnis quicunque invocaverit
nomen Domini, salvus erit [(Rom. X, 13)]
, subjunxit:
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt?
Aut quomodo credent ei, quem non audierunt?
Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo
vero praedicabunt, nisi mittantur?
[(Ibid., 14.)]
Et paulo post: Ergo fides ex auditu; auditus vero
per verbum Christi [(Ibid., 17)]
. Quod autem dicit
fidem esse ex auditu, intelligendum est quia fides
est ex hoc quod concipit mens per auditum; neque
ita ut sola conceptio mentis faciat fidem in homine,
sed quia fides esse nequit sine conceptione. Addita
namque rectitudine volendi conceptioni per gratiam,
fit fides; quia credit quod audit. Auditus autem est
per verbum Christi, hoc est per verbum praedicantium
Christum. Praedicantes vero non sunt nisi mittantur;
sed quod mittuntur, gratia est. Quapropter

et praedicatio gratia est; quia gratia est quod
descendit ex gratia, et auditus est gratia, et intellectus
ex auditu gratia, et rectitudo volendi gratia
est. Verum missio, praedicatio, auditus, intellectus
nihil sunt, nisi voluntas velit quod mens intelligit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.