PL 158, col. 528
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
quod voluntas facere nequit, nisi accepta rectitudine:
recte namque vult, cum vult quod debet. Ita
quod mens ex auditu verbi concipit, est semen praedicantis
; et rectitudo est incrementum quod
Deus dat, sine quo neque qui plantat, neque qui
rigat, est aliquid; sed qui incrementum dat, Deus [(I Cor. III, 7)]
.
Sicut ergo Deus in principio per miraculum
fecit frumentum, et alia de terra nascentia
ad alimentum hominum sine cultore et seminibus;
ita, sine humana doctrina mirabiliter fecit corda
prophetarum, et apostolorum, nec non et evangelistarum,
fecunda salutaribus seminibus: unde
accipimus quidquid salubriter in agricultura Dei ad
alimentum animarum seminamus; sicut nonnisi
de primis terrae seminibus habemus, quod ad nutrimentum
corporum propagamus. Siquidem nihil
utiliter ad salutem spiritualem praedicamus, quod
sacra Scriptura Spiritus sancti miraculo fecundata
non protulerit, aut intra se non contineat. Nam, si
quid ratione dicamus aliquando, quod in dictis ejus
aperte monstrare aut ex ipsis probare nequimus,
hoc modo per illam cognoscimus utrum sit accipiendum
aut respuendum. Si enim aperta ratione colligitur,
et illa ex nulla parte contradicit; quoniam
ipsa sicut nulli adversatur veritati, ita nulli
favet falsitati: hoc ipso quia non negat quod ratione
dicitur, ejus auctoritate suscipitur. At, si ipsa nostro
sensui indubitanter repugnat; quamvis nobis ratio
nostra videatur inexpugnabilis, nulla tamen
veritate fulciri credenda est. Sic itaque sacra Scriptura
omnis veritatis, quam ratio colligit, auctoritatem
continet, cum illam aut aperte affirmat, aut
nullatenus negat. Videamus nunc in exemplis quomodo
verbum sit semen. Cum audiunt quibus dicitur:
Si volueritis, et audieritis me [(Isa. I, 19)]
,
intelligunt et cogitant quod dicitur velle et audire,
hoc est obedire: qui enim audit et non obedit, dicitur
non audire. Sed obedire nequeunt, nisi velint;
velle autem obedire, est recte velle: recte vero
velle nemo potest, nisi habeat rectitudinem voluntatis,
quam nullus habet homo, nisi per gratiam.
Verum rectitudo volendi aliquid nulli datur, nisi
intelligenti velle, et quod velle debet. Videmus itaque
quod dictum est: Si volueritis et audieritis
me, semen esse nequaquam per se ad aliquem
fructum germinans sine adjectione rectitudinis;
nec ipsam rectitudinem dari, nisi seminibus.
Similiter cum dicit Deus: Convertimini ad me [(Isa. XLV, 22; Joel II, 12; Zach. I, 3)]
,
semen est
sine germine, quandiu hominis voluntatem non
convertit Deus ad volendum conversionem, quam