PL 158, col. 529

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

cogitat, cum audit, convertimini, sine quo semine
nullus potest velle converti. Dicitur etiam conversis, convertimini?
aut ut magis convertantur, aut ut
servent quod conversi sunt. Qui vero dicunt: Converte nos, Deus
[(Psal. LXXXIV, 5)]
, jam aliquatenus
conversi sunt; quia rectam voluntatem habent,
cum volent converti; sed orant per hoc quod
jam acceperint, ut augeatur eorum conversio,
sicut illi qui credentes, Auge nobis fidem [(Luc.
XVII, 5)]
dixerunt. Ac si dicerent illi et isti: Auge
in nobis quod dedisti; perfice quod coepisti. Quod
de his ostendi, similibus quoque intelligendum est.
Sicut igitur terra non germinat naturaliter ea quae
maxime necessaria sunt saluti corporis nostri sine
seminibus, et licet Deus non det incrementum omni

semini, non tamen cessant agricolae nostri seminare
in spe messis aliquantulae; ita terra cordis humani
non profert fructum fidei et justitiae sine congruis
seminibus: et quamvis Deus non faciat cuncta hujusmodi
semina germinare, tamen praecipit agricolis
suis in spe instantissime verbum suum seminare.
Ostendimus, ut puto, quomodo non sit supervacaneum
homines ad fidem Christi, et ad ea quae
fides haec exigit invitare, quamvis non omnes
hanc invitationem suscipiant.
CAP. VII [ al. XVII].-- Quod juste arguantur qui invitati reluctantur; quamvis sequi invitationem nequeant absque gratia.
Dixi etiam posse quaeri cur arguantur illi qui
verbum Dei non suscipiunt, cum hoc facere nequeant

nisi gratia eorum voluntates dirigente. Dicit enim 131
Dominus de Spiritu sancto: Ille arguet mundum
de peccato, quia non crediderunt in me [(Joan.
XVI, 8)]
. Ad quod licet forsitan difficile sit respondere;
quod tamen Deo dante possum, tacere non
debeo. Notandum est quia impotentia quae descendit
ex culpa non excusat impotentem, culpa manente.
Unde in infantibus, in quibus exigit Deus a natura
humana justitiam, quam accepit in primis parentibus
cum potestate servandi illam in omnem prolem
suam, non excusat eam impotentia habendi justitiam;
quoniam propter culpam in hanc corruit impotentiam:
hoc ipsum namque, quia non habet quod
per se resumere nequit, est illi habendi impotentia;
in quam ideo cecidit, quia sponte deseruit

quod servare potuit. Quoniam ergo peccando deseruit
justitiam, ad peccatum illi imputatur impotentia,
quam ipsa peccando sibi fecit. Nec solum impotentia
justitiam habendi, sed etiam impotentia illam
intelligendi, similiter in non baptizatis imputatur ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.