PL 158, col. 530
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
peccatum; quoniam pariter descendit a peccato. Possumus
etiam rationabiliter asserere quia quod a
prima conditionis humanae dignitate, ac fortitudine,
atque pulchritudine, minorata et corrupta est, illi
ad culpam imputatur. Per hoc namque minoravit,
quantum in ipsa fuit, honorem et laudem Dei.
Quippe secundum dignitatem operis laudatur et
praedicatur sapientia artificis. Quanto igitur
natura humana pretiosum opus Dei, unde ipse glorificandus
erat, in se minoravit atque foedavit; tanto
sua culpa Deum exhonoravit. Quod illi ad tantum
statuitur peccatum, ut non nisi per mortem Dei
deleatur. Siquidem ipsos motus, sive appetitus, quibus
propter peccatum Adae, sicut bruta animalia,
subjacemus (quos Apostolus vocat carnem et concupiscentiam
,
quam invitum se tolerare manifestat,
cum dicit: Quod odi illud facio [Rom. VII, 15], id est
nolens concupisco), satis ostendit sacra auctoritas
imputari ad peccatum. Quippe cum de solo motu
irae, sine opere vel voce, dicit Dominus: Qui
irascitur fratri suo, reus erit judicio [(Matth. V, 22)]
:
aperte monstrat culpam non esse levem, quam tam
gravis, scilicet mortis, sequitur damnatio. Ac si dicat:
Qui facit, quod homo non debet facere, nec
faceret, si non peccasset; auferri debet ex hominibus.
Et cum Paulus de illis qui carnem, id est concupiscentias,
sentiunt nolentes, ait: Nihil damnationis
est his, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum
carnem ambulant [(Rom. VIII, 1)]
, hoc est, non
voluntate consentiunt: sine dubio significat eos
,
qui non sunt in Christo, sequi damnationem,
quoties sentiunt carnem, etiam si non secundum illam
ambulant. Quoniam sic factus est homo, ut eam
sentire, sicut de ira dixi, non deberet. Si quis
igitur quae dixi diligenter considerat, nullatenus
eos, qui propter culpam suam verbum Dei suscipere
nequeunt, recte arguendos dubitat.
CAP. VIII [ al. XVIII].-- Quod omnis culpa et culpabilis impotentia in renatis per baptismum deleantur.
Quibus autem datur gratia fidei Christianae, sicut
illis in baptismo dimittitur orginalis injustitia, cum
qua nascuntur: ita omnis culpa impotentiae et totius
corruptionis, quam propter peccatum primi parentis
incurrerunt, et per quam inhonoratur Deus,
ignoscitur. De nulla namque culpa, quae ante baptismum
in illis erat, post baptismum arguuntur; quamvis
ipsa corruptio et appetitus, quae sunt poena peccati,
non statim in baptismo deleantur: nec ullum
illis imputantur delictum post baptismum, nisi quod
sua voluntate fecerint. Unde apparet quia corruptio,