PL 158, col. 531

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

et mala quae fuerunt poena peccati, et post baptismum
remanent, non sunt per se peccata. Sola namque
injustitia est per se peccatum; et illa quae sequuntur
injustitiam, propter causam suam judicantur
peccata, donec ipsa remittatur. Nam si peccata
essent, in baptismo delerentur, in quo omnia peccata
Christi sanguine lavantur. Item: si proprie
peccata dicerentur, essent in brutis animalibus peccata,
ad quorum similitudinem illa propter peccata
nostra sustinet natura. Est et aliud quod valde timendum
est, quod in primo peccato humanae naturae
cognosci potest. Quoniam enim homo est spiritus
vadens, et non rediens [(Psal. LXXVII, 3)]
; postquam
sponte cadit (ut de voluntariis peccatis tantum nunc
loquar, nullo modo potest resurgere, nisi gratia

relevetur; sed merito suo de peccato in peccatum,
usque in abyssum peccatorum sine fundo, hoc est,
profundam sine aestimatione, demergitur, nisi
misericordia retineatur; ita ut etiam illi bonum vertatur
in odium, et sit ei in mortem. Unde dicit Dominus
apostolis: Si mundus vos odit, scitote quia me
priorem vobis odio habuit [(Joan. XV)]
. Et Apostolus: Bonus odor sumus Deo, aliis quidem odor mortis in
mortem, aliis autem odor vitae in vitam
[(II Cor. II)]
,
propter quod dicitur de Deo, quia cui vult miseretur,
et quem vult indurat [(Rom. IX)]
. Verum quorum
miseretur, non omnium aequaliter miseretur;
neque quos indurat, omnes aequaliter indurat.
CAP. IX [ al. XIX].-- Cur peccato deleto, effectus ejus remaneat: et cur baptizati, atque martyres, non statim incorruptibiles fiant
Cur autem in hac vita perseveret in nobis poena
peccati, deleto peccato, alia quaestio est. De qua
licet nunc tractare non proposuerimus, breviter tamen
dico quia si in incorruptionem statim in
baptismo vel in martyrio mutarentur fideles,
periret meritum, et homines, nisi illi qui primi
sine exemplo crederent, nullo merito salvarentur.
Nempe deficerent fides et spes, sine quibus nullus
homo habens intellectum regnum Dei mereri potest:
fides namque et spes sunt earum rerum quae
non videntur. Cum enim viderent homines eos qui
ad Christum converterentur, statim transire ad
incorruptibilitatem: nullus esset qui saltem velle

posset se subtrahere a tanta beatitudine, quam videret.
Ut ergo gloriosius per fidei atque spei meritum
beatitudinem, quam desideramus, adispiscamur:
manemus, quandiu in hac vita sumus, in hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.