PL 158, col. 533

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

perfectam satisfactionem, sicut prius statutum
fuerat, sine omni immutatione traduntur. Quippe
si ante reconciliationem exhaeredatus esset illis honoribus,
quemadmodum exhaeredandus erat post
culpam irrecuperabiliter, si non reconciliaretur;
non haberet locum subveniendi ulla reconciliatio.
Sed quoniam non potuit exhaeredari honore, quem
nondum habebat, nec habere debebat, hanc exhaeredationem
praevenire potest reconciliatio, et eam
avertere. Si tamen servus ille, dum jacet in aegritudine
vapulationis donec ipsa transeat, corde et ore
domino suo fidelitatem et correctionem vovet et
solvit: ita est inter Deum et hominem. Quippe
quando humana natura primum peccavit, hac poena
flagellata est, ut nunquam prolem naturaliter nisi

talem, quales videmus infantes nasci, generaret;
ac post hanc vitam in inferno, a regno Dei, ad quod
facta erat, in perpetuum exsularet, nisi aliquis illam,
quod ipsa sola per se facere non poterat, reconciliaret.
A quo autem reconciliari queat, non est
nisi Christus. In omnibus igitur infantibus naturaliter
genitis, cum peccato, et flagellata nascitur:
quae cum ad reconciliationem accedit, flagellatio
merito remanet, quam ante reconciliationem suscepit.
Quae autem in in inferno tormenta passura erat,
in illis quos Christus redemit, remittuntur; et regno
Dei, quod post conversationem paradisi terreni
suo tempore acceptura erat, donatur: si tamen
in fide, quam promittant in baptismo, usque in finem

perseverent.
CAP. X [ al. XX].-- Quod si qui nitentes non proficiunt aut deficiunt, hoc non ex impossibilitate fiat.
Quod autem quidam experimento existimant probari
nihil valere liberum arbitrium, quia multi
immenso conatu nituntur ut bene vivant, et quadam,
ut aiunt, impossibilitate obstante, nihil proficiunt,
aut post profectum irreparabiliter deficiunt:
non destruit quod rationabiliter monstratum
est, liberum scilicet arbitrium cum gratia valere.
Ut autem nitentes non proficiant, aut post
profectum deficiant; non impossibilitate, sed aliquando
gravi, aliquando facile superabili difficultate
fieri existimo. Saepissime namque asserere solemus
impossibile nobis esse, quod sine difficultate perficere

non valemus. Si enim diligenter unusquisque
motus voluntatis suae consideret, intelliget se
nunquam rectitudinem voluntatis acceptam per gratiam,
nisi aliud volendo quod simul velle nequit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.