PL 158, col. 534

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

deserere. Quod certe non facit deficiente potestate
servandi eamdem rectitudinem, quae potestas
est ipsa libertas arbitrii: sed deficiente voluntate
servandi, quae per se non deficit, sed alia voluntate
illam, ut dixi, expellente.
CAP. XI [ al. XXI].-- Quo sensu in homine justo vel injusto sit voluntas recte vivendi.
Quoniam autem ista consideratio maxime versatur
in voluntate, aliquid altius de voluntate, quod,
ut puto, non erit inutile, dicendum existimo. Sicut
habemus in corpore membra, et quinque sensus,
singula ad suos usus apta, quibus quasi instrumentis
utimur; ut sunt manus aptae ad capiendum, pedes
ad ambulandum, lingua ad loquendum, visus ad
videndum: ita et anima habet in se quasdam vires,

quibus utitur velut instrumentis ad usus congruos.
Est namque ratio in anima, qua sicut suo instrumento
utitur ad ratiocinandum: et voluntas, qua
utitur ad volendum. Non enim est ratio vel voluntas
tota anima; sed est unaquaeque aliquid in anima.
Quoniam ergo singula instrumenta habent et hoc
quod sunt et aptitudines suas, et suos usus: discernamus
in voluntate (propter quam ista dicimus) instrumentum,
et aptitudines ejus, et usum ejus: quas
aptitudines in voluntate possumus nominare affectiones.
Affectum quippe est instrumentum volendi
aptitudinibus suis. Unde dicitur hominis anima, cum
vehementer vult aliquid, affecta esse ad volendum
illud, vel affectuose velle. Voluntas itaque
dici videtur aequivoce tripliciter. Aliud enim est

instrumentum volendi, aliud affectio instrumenti,
aliud usus ejusdem instrumenti. Instrumentum
volendi est vis illa animae, qua utimur ad volendum:
sicuti est ratio instrumentum ratiocinandi quo utimur
cum ratiocinamur; et visus instrumentum
videndi, quo utimur cum videmus. Affectio hujus instrumenti
est, qua sic afficitur ipsum instrumentum
ad volendum aliquid, etiam quando illud quod vult
non cogitat: ut si venerit in memoriam; aut statim,
aut suo tempore illud velit. Nam sic est instrumentum
volendi affectum ad volendum salutem, etiam
quando illam non cogitat; ut mox, cum venerit
in memoriam, statim eam velit: et sic est affectum
ad volendum somnum, etiam quando illum non cogitat;

ut cum venit in mentem, velit illum suo tempore.
Nunquam enim ita est affectum, ut aliquando
velit aegritudinem, aut ut velit nunquam dormire.
In justo quoque homine similiter est affectum idem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.