PL 158, col. 535
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
instrumentum ad volendum justitiam, etiam cum
dormit; ut, cum eam cogitat, statim eam velit. Usus
vero ejusdem instrumenti est, quem non habemus,
nisi cum cogitamus rem quam volumus. Dicitur autem
voluntas, et instrumentum volendi, et affectio
ejus, et usus ejus. Instrumentum quidem voluntatem
vocamus, quando dicimus nos convertere ad diversa
voluntatem, modo scilicet ad volendum ambulare,
modo ad volendum sedere, modo ad volendum
aliud et aliud. Hoc instrumentum semper habet homo,
quamvis non semper illo utatur: sicut habet
visum, qui est instrumentum videndi, etiam quando
illo non utitur, ut cum dormit; et cum eo utitur,
convertit illum modo ad videndum coelum, modo ad
videndum terram, modo ad videndum aliquid aliud.
Et sic semper habemus instrumentum ratiocinandi,
hoc est rationem, qua non semper utimur, et quam
ratiocinando ad diversa convertimus. Affectio
vero instrumenti volendi, dicitur voluntas; quando
dicimus hominem semper habere volunlatem ut bene
sibi sit: vocamus namque hic voluntatem, affectionem
illam ejusdem instrumenti, qua vult homo
bene sibi esse. Eodem modo sanctus homo asseritur,
etiam cum dormiret non cogitat, indesinenter habere
voluntatem juste vivendi. Et, cum hanc voluntatem
asserimus alium alio majorem habere; non aliud
dicimus voluntatem, quam illam affectionem ipsius 133
instrumenti, qua vult juste vivere. Instrumentum
enim non est in alio majus, et in alio minus.
Usus autem hujus instrumenti, voluntas nominatur:
ut cum dicit aliquis: Modo habeo voluntatem
legendi, id est, Modo volo legere; aut, Modo habeo
voluntatem scribendi, hoc est, Modo volo scribere.
Sicut enim videre, est uti visu, qui est instrumentum
videndi; et usus ejus est visio, vel visus, quando
visus significat idem quod visio (significat enim
etiam visus instrumentum ipsum): ita velle, est uti
voluntate, quae est instrumentum volendi, et usus
ejus est voluntas, quae non est nisi quando cogitamus
quod volumus. Voluntas igitur, quae instrumentum
est, una sola est, id est, instrumentum
volendi unum solum est in homine; sicut una sola
est ratio, id est, unum solum instrumentum ratiocinandi.
Voluntas vero, qua instrumentum illud
afficitur, duplex est. Nam sicut visus plures habet
aptitudines; scilicet, ad vivendum lucem, et per
lucem ad videndum figuras, ad videndum colores;
ita instrumentum volendi duas habet aptitudines,
quas voco affectiones: quarum una est ad