PL 158, col. 536

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

volendum commoditatem; altera ad volendum rectitudinem.
Nempe nihil vult voluntas, quae est
instrumentum, nisi aut commoditatem aut rectitudinem.
Quidquid enim aliud vult, aut propter commoditatem,
aut propter rectitudinem vult; et ad
has, etiam si fallatur, putat se referre quod vult.
Per affectionem quidem quae est ad volendum commoditatem,
semper vult homo beatitudinem et
beatus esse: per illam vero quae est ad volendum
rectitudinem, rectitudinem vult, et rectus, id est
justus, esse. Propter commoditatem autem vult aliquid:
ut cum vult arare vel laborare, ut habeat unde
tueatur vitam et salutem, quae commoda judicat esse.
Propter rectitudinem vero: ut cum vult cum labore
discere, ut sciat recte, id est juste, vivere. Voluntas

vero, quae est usus saepedicti instrumenti,
non est nisi cum cogitat aliquis quod vult, ut dictum
est. Hujus voluntatis multiplex est divisio: de qua
non modo, sed forsitan alias dicemus. Velle autem
aequivocum est, sicut videre: quemadmodum namque
dicitur videre, qui utitur visu; et qui non utitur,
sed qui habet aptitudinem videndi: ita asseritur
velle, et qui utitur instrumento volendi cogitando
quod vult; et qui non utitur, quoniam affectionem,
hoc est aptitudinem, habet volendi. Per hoc etiam
cognosci potest aliam esse voluntatem instrumentum
volendi, aliam ejus affectionem, aliam usum
ejusdem instrumenti: quia si dicitur justus homo,
etiam cum dormit et nihil cogitat, habere voluntatem
juste vivendi; et injustus homo negatur habere,

cum dormit, voluntatem juste videndi: eadem voluntas
negatur de injusto, quae asseritur de justo.
Palam autem est quia cum dicimus non esse in
injusto dormiente voluntatem juste vivendi, non
negatur in eo esse voluntas, quam dixi instrumentum:
quoniam eam semper habet omnis homo
dormiens et vigilans. Quapropter quoniam non alia
voluntas pronuntiatur hoc modo in bono esse homine,
quam illa quae removetur a malo: non significatur
in bono esse voluntas, quae instrumentum;
sed illa, qua afficitur instrumentum. Quod autem in
dormiente, nisi somniet, non sit voluntas quae est
usus, dubium non est: quare, cum dicitur in dormiente
justo voluntas juste vivendi, non ibi

intelligitur voluntas usus. Non est igitur voluntas
affectio, voluntas instrumentum, aut voluntas
usus; voluntatem quoque instrumentum non esse
voluntatem usum nullus ignorat; quoniam cum dico
me non habere voluntatem scribendi, nemo intelligit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.