PL 158, col. 542

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P · De azymo et fermentato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quibusdam placeret, si hoc scriberem: quod
gratis accepi, gratis volui petentibus imperdere.

(ut quidam putant) sicut homo novus ante
peccatum, et inveteratus fermento peccati nequaquam
substantialiter differunt. Propter hoc ergo
solum videtur se et carnem suam panem vocasse,
et de pane corpus suum fecisse: quia sicut
iste panis azymus, sive fermentatus, dat vitam transitoriam;
ita corpus ejus aeternam: non quia fermentatus
est, vel azymus. Quamvis in Lege, ubi
fere omnia in figura fiebant, praeceptum sit azymum
in Pascha panem manducare [(Exod. XII, 15)] ; ut
ostenderetur quod Christus, quem exspectabant, sincerus
et mundus futurus esset; nos, qui manducaturi
eramus corpus ejus, similiter mundi esse moneremur
ab omni fermento nequitiae et malitiae. Jam
vero, postquam de veteri figura ad novam veritatem

venimus, et azymam Christi carnem comedimus,
non est nobis necessaria vetus illa figura in pane,
de quo carnem ipsam conficimus.
CAPUT II. Aptius in azymo confici Sacramentum, quam in fermentato.
Apertissimum tamen est quia melius sacrificatur
de azymo quam de fermentato, tum quia valde
aptius et prius et diligentius fit, tum quia Dominus
hoc fecit. Unde illud non est tacendum quia, cum
Graeci anathematizant azymitas (sic enim nos vocant),

anathematizant Christum. Si autem dicunt
quia judaizamus; dicant similiter Christum judaizasse.
Et si audent asserere Christum propter
Judaismum, ut praeceptum de azymo datum servaret

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.