PL 158, col. 543

De azymo et fermentato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

,
de azymo corpus suum fecisse, absurdissime
errant: cum illum tam sinceram novitatem infecisse
fermento vetustatis existimant. Patet
igitur quia, cum usus est azymo ad illud opus, non
hoc fecit ut praeceptum de azymo servaret, sed ut
fermentarios, quos praevidebat, reprobans azymitas
approbaret; aut certe ut, si etiam fermentarii
approbarentur, azymitas quoque approbaret.
CAPUT III. Latinos in azymo conficientes non Judaizare.
Quod aiunt nos judaizare, non est verum:
quia non sacrificamus de azymo, ut legem veterem
servemus: sed ut hoc diligentius fiat, et Dominum,
qui hoc non judaizando fecit, imitemur. Cum
enim facimus aliquid, quod Judaei, ut Judaismum

servarent, faciebant, non judaizamus, si non propter
Judaismum, sed propter aliam causam, hoc agimus.
Si enim in diebus Paschae azymum panem aliquis
comedat, sive quia non habet alium, sive quia illo
magis delectatur quam fermentato; aut si quis
propter infirmitatem, praeputium circumcidere cogitur;
aut si bovi suo quis trituranti, ne esuriat, os
non obturat, nullus nisi insipiens haec agentem judaizare
judicabit. Cum ergo nos panem azymum sacrificamus,
non ut per azymi figuram talem Dominum
Jesum futurum significemus, sed ut
ipsum panem in corpus ejus, divina virtute operante,
sicut ipse fecit, sacrificemus: nequaquam
in hoc Legis vetustatem servamus, sed Evangelii
veritatem celebramus. Denique quando idem ipse

hoc fecit, 136 et ait discipulis suis: Hoc facite in
meam commemorationem [(Luc. XXII, 19)]
; si noluisset
ut nos, quibus hoc in apostolis praecepit, hoc
de azymo faceremus, praemonuisset nos in
eis; et dixisset: Ne faciatis hoc de azymo. Quare
cum dicens, Hoc facite, azymum non excepit, quis
est cujus intellectus audet excipere quod ipse fecit,
et hoc prohibere quod ipse non solum nullo sermone
prohibuit, sed etiam opere praecepit? Quis, inquam,
nisi plus sapiens quam oportet sapere, tantum confidat
de sapientia sua, ut praesumat vel proferre,
quia, cum dixit Dominus: Hoc facite, sicut competenter
subintelligimus, quod ego: sic indubitanter
sit subaudiendum, sed non de hoc, unde ego.
Item si divina per ea, quae digniora cognoscimus,

exsequi debemus; cum sacrificium, de quo agitur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.