PL 158, col. 544

De azymo et fermentato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

de panis sive azymi, sive fermentati, substantia constet
esse celebrandum, quem panem digniorem
aestimamus ad faciendam Dominici corporis veritatem,
nisi illum quem et vetus lex elegit ad
significandam, et Evangelium ad exhibendam eamdem
veritatem? Si ergo respondemus Graecis nos hoc
de azymo, non propter figuram, sed propter praedictas
causas facere, nihil hic intelligi valet,
cur nos Graeci anathematizandos, aut saltem
reprehendendos recte judicent.
CAPUT IV. Retorquetur in Graecos argumentatio, qua probant Latinos in azymo conficientes judaizare.
At si dicunt nos non hoc agere posse de azymo
sine intellectu figurae; per quod judaizare probamur:

ergo nec illi similiter queunt ad hoc ipsum
uti fermentato sine figura; quia et vetus Scriptura
per fermentum designat peccatum, cum exsecratur
in Pascha suo comedere fermentatum [(Exod. XII, 15)] ;
et nova, dum monet nos in
Pascha nostro epulari non in fermento veteri, neque
in fermento malitiae et nequitiae [(I Cor. V, 8)] .
Dicimus etiam quia nos non judaizamus, si figuram
tenemus in azymo: quoniam non significamus
Christum sine fermento peccati venturum,
tanquam Judaei; sed monstramus eum talem venisse,
sicut Christiani: et per hoc monemur tales nosmetipsos
exhibere, quale Pascha nostrum est quod
manducamus. Illi autem nec Judaeos, nec Christianos
in hoc se profitentur, quia Deum in fermenti sui

figura, nec venturum, ut Judaei; nec venisse, ut
Christiani, sine peccato significant: sed potius paganis
favere videntur, qui illum, sicut alios homines,
peccato fermentatum existimant. Si vero aiunt
Christianos non debere uti figuris, quia vetera transierunt [(II Cor. V, 17)] ,
in quibus erant necessariae:
negent (ut alia taceam) baptismum esse figuram cujusdam
mortis et sepulturae, contra Apostolum dicentem: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu,
in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus
cum illo per baptismum in mortem
[(Rom. VI, 3
et 4)]
. Aut si concedunt nos uti figuris, sed non in
eisdem rebus, quibus in figura lex vetus utebatur, et
ideo non esse panem azymum assumendum ad ullam
figuram, quia ad hoc in eadem lege accipitur: non

baptizent in aqua, quoniam Patres nostri omnes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.