PL 158, col. 545
De azymo et fermentato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari [(I Cor.X,
2)]
; quod negari nequit in figura fuisse: ne
videantur baptizare baptismo Joannis, qui baptizavit
in aqua. Si ergo irreprehensibiliter figurate baptizamus
in aqua: licet illud baptisma vetus,
quod fuit hujus novi figura, in aqua fuerit: quaenam
est in ista Graecorum sapientia, quae propter
hoc, quia vetus Pascha, per quod nostrum figuratum
est, celebratum est in azymis, detestatur nos
sacrificare corpus Christi, qui est Pascha nostrum,
de azymo in figura, sive ad commemorandum quia
talis fuit ille, cujus corpus sacrificamus, scilicet
sine peccati infectione; sive ad commonendum nos,
quia corpus ejus comedimus, tales debere esse,
secundum Apostolum dicentem: Expurgate vetus
fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi.
Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque
epulemur non in fermento veteri, neque in fermento
malitiae et nequitiae; sed in azymis sinceritatis
et veritatis [(I Cor. V, 7 et 8)]
.
CAPUT V. Loca Scripturae quibus Graeci contra Latinos in controversia de fermentato abutebantur, congrue exposita, ac primum tractatur illud: Littera occidit.
Sive itaque in figura sacrificemus azymum
panem, sive sine omni figura, nullatenus nos Graeci
reprehensibiles valent ostendere; sed aut soli nos
bene agimus, illi non bene; aut nos melius et diligentius,
si illi bene. Nempe satis ostendunt se nullam
habere rationem ad suam partem confirmandam,
nostram infirmandam: cum hoc contra nos proferunt,
quod nullo modo aut contra nos, aut cum illis
esse cognoscitur. Objiciunt enim nobis, sicut in
vestra legi epistola, quod dicit Apostolus: Littera
enim occidit; spiritus autem vivificat [(II Cor. III, 6)]
;
et quod Amos propheta: Sacrificate, inquit, de fermentato
laudem [(Amos IV, 5)]
. Unde nituntur ostendere
quia littera, quae vetus Pascha celebrari jubet
in azymis, nos occidit; cum eam servamus, azymum
sacrificando, non bene Apostoli verba intelligentes.
Littera enim tunc dicitur occidere, quando illa
jubens a peccato declinare, peccatum ostendit: quoniam,
nisi adjuvet gratia, ut fiat quod jubetur, inobedientem
et praevaricatorem facit. Quod in Epistola
ad Romanos idem aperte monstrat Apostolus, dicens: Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam
concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret:
Non
concupices [(Exod. XX, 17)] . Occasione autem accepta,
peccatum per mandatum operatum est in me omnem