PL 158, col. 564
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
quo nihil efficiunt. DISC. Video eas non habere communem
terminum, et idcirco nihil ex eis consequi.
MAG. Contexe alterum syllogismum. DISC. Non jam
opus est ut pro ejus ostensione labores; nam adverto
ejus fallaciam. Sic enim ejus propositiones
intelligebam, ac si diceretur quia nullus homo est
magis vel minus homo, et omnis grammaticus est
magis vel minus grammaticus: et quoniam hae duae
propositiones nullum habent communem terminum,
nihil conficiunt. MAG. Itane tibi videtur his tuis
connexionibus nihil concludi posse. DISC. Ita utique
putabam; sed haec tua interrogatio me facit suspectum,
ne forte in illis lateat aliqua efficacia: sed
quomodo efficiunt sine communi termino? MAG.
Communis terminus syllogismi non tam in prolatione
,
quam in sententia est habendus. Sicut
enim nihil efficitur, si communis est in voce et non
in sensu: ita nihil obest, si est in intellectu et non
in prolatione. Sententia quippe ligat syllogismum,
non verba.
CAPUT V Quid ex praedictis syllogismis effici legitime valeat, in eorum uno docetur.
DISC. Exspecto ut reddas effectum propositionibus
meis. MAG. Efficiunt vere aliquid, sed non quod
exspectas. DISC. Quidquid illud sit, non gratus
accipio. MAG. Qui dicit, omnis homo potest intelligi
homo sine grammatica, et, nullus grammaticus
potest intelligi grammaticus sine grammatica: nonne
hoc significat quia esse hominis non indiget grammatica,
et esse grammatici indiget grammatica?
DISC. Nihil verius. MAG. An habent communem terminum
hae duae propositiones, quas modo dixi significari
in aliis duabus? DISC. Habent. MAG. Conficitur
ergo quia esse grammatici non est esse hominis,
id est non esse eamdem definitionem
utriusque. DISC. Procul dubio sic video esse et consequi.
MAG. Non tamen ideo consequitur grammaticum
non esse hominem, sicut tu intelligebas. Sed si
ita intelligas, grammaticus non est homo, ac si dicatur,
grammaticus non est idem quod homo, id
est non habent eamdem definitionem; vera est conclusio.
CAPUT VI. Alterum sophisma discutitur ex dictis.
DISC. Intelligo quod dicis. MAG. Si ergo bene intelligis
quae dixi, dic quomodo tu dissolveres hunc
syllogismum, si quis ita contexeret? Omnis grammaticus
dicitur in eo quod quale; nullus homo dicitur
in eo quod quale; ergo nullus homo grammaticus.
DISC. Tale mihi hoc videtur esse, ac si diceretur: