PL 158, col. 563

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

est rationalem esse. DISC. Angustiae sunt mihi utrinque:
nam si concedo, concludis nullum hominem
esse animal; si renuo, dices me non tantum
posse intelligi, sed vere esse sine rationalitate. MAG.
Ne timeas; non enim sequitur quod putas. DISC. Si
sic est, ut promittis, spontaneus concedo quidquid
proposuisti: sin autem, invitus. MAG. Contexe igitur
tu ipse quatuor ultimas propositiones quas feci, in
duos syllogismos. DISC. Hoc utique ordine digeri
possunt: Omne animal 144 potest intelligi praeter
rationalitatem, nullus vero homo potest intelligi praeter
rationalitatem. Item: Nullum animal rationale
est ex necessitate; omnis autem homo rationalis est
ex necessitate. Ex utroque hoc ordine binarum propositionum
videtur nasci: Nullus igitur homo est

animal; quo nihil falsius, licet praecedentes propositiones
titubare in nullo videam. Duae namque, quae
subjectum terminum habent, hominem, sic sunt
per se notae, ut imprudentia sit eas probare. Duae
vero, quae subjiciunt animal, sic videntur probatae,
ut impudentia sit eas negare. Sed video horum
duorum syllogismorum connexionem per omnia similem
illis duobus, quos paulo ante protuli. Quapropter
ad nihil aliud suspicor te hos attulisse, nisi
ut cum eorum conclusionem aperte falsam cernerem,
idem de similibus quos ego feceram decernerem.
MAG. Sic est. DISC. Ostende ergo in quo et hic et
ibi tanta sit deceptio: ut cum et verae propositiones
et secundum naturam syllogismorum connexae videantur,
nulla tamen eorum conclusiones veritas

tueatur.
CAPUT IV. Vitium syllogismorum cap. 2 propositorum.
MAG. In tuis syllogismis hoc faciam; meos, si vis,
per te discutio. DISC. Fiat tuo judicio. MAG. Repete,
et contexe syllogismos quos fecisti. DISC. Omnis
homo potest intelligi sine grammatica. MAG. Quid dicis
hominem intelligi posse sine grammatica? DISC.
Hominem. MAG. Dic ergo in ipsa propositione quod
intelligis. DISC. Omnis homo potest intelligi homo
sine grammatica. MAG. Concedo: assume. DISC.
Nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica.
MAG. Quid non potest grammaticus intelligi
sine grammatica? DISC. Grammaticus. MAG. Profer

ergo quod intelligis. DISC. Nullus grammaticus potest
intelligi grammaticus sine grammatica. MAG.
Junge has duas propositiones ita integras sicut eas
modo protulisti. DISC. Omnis homo potest intelligi
homo sine grammatica; nullus grammaticus potest
intelligi grammaticus sine grammatica. MAG. Vide
ergo utrum habeant communem terminum, sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.