PL 158, col. 562

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ab ullo fieri non potest: sed quomodo sibi invicem
non repugnent, aperiam, si a me fieri potest: sed
vellem ego prius a te ipso audire quid his probationibus
tuis objici posse opineris. DISC. Hoc quod
tu a me exigis, ego a te intentus exspectabam.
Sed quoniam tu easdem probationes asseris irreprobabiles,
meum est, quid dubito, aperire, quid me
sollicitet; tuum vero est utriusque partis firmitatem
et convenientiam ostendere. MAG. Dic ergo tu
quod sentis, et ego tentabo facere quod poscis. DISC.
Illam quidem propositionem, quae dicit grammaticum
esse hominem, hoc modo repelli existimo: quia
nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica,
et omnis homo potest intelligi sine grammatica.
Item, omnis grammaticus suscipit magis et minus,

et nullus homo suscipit magis et minus: ex qua
utraque contextione binarum propositionum conficitur
una conclusio, id est nullus grammaticus est
homo.
CAPUT III. Rationes propositae contra redarguentem firmantur.
MAG. Non sequitur. DISC. Quare? MAG. An tibi
videtur animalis nomen aliquid aliud significare,
quam substantiam? DISC. Prorsus nihil aliud est
animal quam substantia animata sensibilis, nec
substantia animata sensibilis aliud est quam animal.
MAG. Ita est; sed dic, quaeso, utrum omne quod
non est aliud quam substantia animata sensibilis,
possit intelligi praeter rationalitatem, nec sit rationale
ex necessitate. DISC. Negare non possum. MAG.

Omne igitur animal potest intelligi praeter rationalitatem,
et nullum animal est ex necessitate rationale.
DISC. Nequeo dicere quin ex concessis consequatur,
quanquam valde metuam quod te suspicor
intendere. MAG. At nullus homo potest intelligi praeter
rationalitatem, et omnem hominem necesse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.