PL 158, col. 561

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

substantia. Quidquid enim habet grammaticus, ut
sequatur eum substantia, non habet nisi ex eo
quia homo est. Quare hoc concesso ut homo sit,
quaecunque sequuntur hominem, sequuntur grammaticum.
Quod vero grammaticus sit qualitas, aperte
fatentur philosophi qui de hac re tractaverunt, quorum
auctoritatem de his rebus est impudentia
improbare. Item quoniam necesse est ut grammaticus
sit aut substantia aut qualitas, ut quodlibet
horum sit, alterum non sit; et quodlibet non sit,
alterum necesse sit esse: quidquid valet ad
instruendam unam partem, destruit alteram: et
quidquid unam debilitat, alteram roborat. Cum
ergo alterum horum verum sit, alterum falsum; rogo
ut falsitatem detegens, aperias mihi veritatem.

CAPUT II. Rationes propositae redarguuntur.
MAG. Argumenta quae ex utraque parte posuisti,
necessaria sunt; nisi quod dicis, si alterum est, alterum
esse non posse. Quare non debes a me exigere
ut alteram partem esse falsam ostendam, quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.