PL 158, col. 568

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

grammaticus omnino et homo. Sicut enim homo non
debet definiri cum grammatica, ita grammaticus non
valet sine grammatica. Quare debet intelligi illa tua
argumentatio hoc modo: Si esse grammatici non est
simpliciter esse hominis; qui habet essentiam grammatici,
non ideo sequitur ut habeat simpliciter essentiam
hominis. Similiter intelligendum est quia
simpliciter homo non sequitur grammaticum, id est
si grammaticus est, non sequitur ut sit simpliciter
homo; ita vero nihil aliud sequitur, nisi nullus
grammaticus est simpliciter homo. DISC. Nihil
clarius.
CAPUT IX. An sit aliquis grammaticus non homo.

MAG. Verum si probaretur, quod (ut puto) facile
fieri potest, quia esse grammatici ita non est
esse hominis, sicut esse albi non est esse hominis
(potest enim homo esse sine albo, et album sine homine):
tunc vere sequeretur aliquem grammaticum
posse esse non hominem. DISC. Quid ergo laboramus?
Si hoc probari potest, proba: et finiatur haec
quaestio. MAG. Non hoc a me debes hic exigere;
non enim in hac quaestione ventilamus utrum possit
esse, sed utrum sit aliquis grammaticus non homo,
quod vides monstrari non posse. DISC. Nondum
video, quia adhuc habeo dicere contra. MAG. Dic.
DISC. Aristoteles ostendit grammaticum eorum esse
quae sunt in subjecto: 146 et nullus homo est in
subjecto: quare nullus grammaticus homo. MAG.

Noluit Aristoteles hoc consequi ex suis dictis: nam idem
Aristoteles dicit quemdam hominem, et hominem et
animal grammaticum. DISC. Quomodo ergo dissolvitur
iste syllogismus? MAG. Responde mihi: cum loqueris
mihi de grammatico, unde intelligam te loqui
de hoc nomine, an de rebus quas significat? DISC.
De rebus. MAG. Quas ergo res significat? DISC. Hominem,
et grammaticam. MAG. Audito ergo hoc nomine,
intelligam hominem aut grammaticam; et
loquens de grammatico loquar de homine, aut
de grammatica. DISC. Ita oportet. MAG. Dic ergo:
Homo est substantia, an in subjecto? DISC. Non est
in subjecto, sed est substantia. MAG. Grammatica
est qualitas, et in subjecto. DISC. Utrumque est.
MAG. Quid ergo mirum, si quis dicit quia grammaticus

est substantia, et non est in subjecto, secundum
hominem; et grammaticus est qualitas, et in
subjecto, secundum grammaticam?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.