PL 158, col. 569
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
CAPUT X. Grammaticus an sit prima, an secunda substantia.
DISC. Diffiteri non possum; sed unum adhuc dicam
cur grammaticus non sit substantia; quia omnis
substantia est prima aut secunda; grammaticus
autem nec prima, nec secunda. MAG. Memento dictorum
Aristotelis, quae paulo ante dixi, quibus dicit
grammaticum et primam et secundam substantiam;
quia et hominem quemdam, et hominem et
animal, grammaticum dici testatur: sed tamen unde
probas grammaticum non esse primam, aut secundam
substantiam? DISC. Quia est in subjecto, quod
nulla substantia est; et dicitur de pluribus, quod
primae non est; nec est genus, aut species, nec dicitur
in eo quod quid: quod est secundae. MAG. Nihil
horum, si bene meministi quae jam diximus, aufert
grammatico substantiam; quia secundum aliquid
grammaticus non est in subjecto, et est genus, et
species, et dicitur in eo quod quid; quia est et homo,
qui species est; et animal, quod est genus; et haec
dicuntur in eo quod quid. Et etiam individuus,
sicut homo et animal; quia quemadmodum quidam
homo, et quoddam animal; ita quidam grammatiticus
est individuus. Socrates enim et homo et animal
est, et grammaticus. DISC. Non possum negare
quod dicis.
CAPUT XI. Hominem non esse grammaticam.
MAG. Si alia non habes, unde possis probare grammaticum
non esse hominem, nunc proba eum non
esse grammaticam. DISC. Facilius hoc possum digito
quam argumento. Ibi namque fregisti omnia mea
argumenta, ubi aperuisti a grammatico significari
diversa, et secundum ea loquendum et intelligendum
de grammatico: quod quamvis abnuere non
possim tamen non sic satisfacit animo meo, ut
velut quod quaerebat invento, quiescat: videris enim
mihi quasi non curare ut me doceas, sed tantum
ut rationes meas obstruas. Sed, sicut meum fuit
exponere quae me ex utraque parte in ambiguitatem
cogunt, ita tuum erat aut unam partem destruere,
aut ostendere quomodo sibi invicem non repugnent.
MAG. Cur non satis tibi videtur ostensum quod grammaticum
esse substantiam, et grammaticum esse
qualitatem, nequaquam repugnent sibi invicem,
in eo quod de grammatico modo secundum hominem,
modo secundum grammaticam loqui et intelligere
oportet? DISC. Quoniam nemo qui intelligit nomen