PL 158, col. 570
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
grammatici, ignorat grammaticum significare
hominem et grammaticam: et tamen si hac fiducia
in populo loquens dicam: Utilis scientia est grammaticus,
aut, bene scit homo iste grammaticum, non
solum stomachabuntur grammatici, sed et ridebunt
rustici. Nullatenus itaque credam sine aliqua alia
ratione tractatores dialecticae tam saepe et tam studiose
in suis libris scripsisse quod idem ipsi colloquentes
dicere erubescerent: saepissime namque
cum volunt ostendere qualitatem aut accidens subjungunt, ut grammaticus, et similia:
cum grammaticum
magis esse substantiam, quam qualitatem aut
accidens, usus omnium loquentium attestetur:
et cum volunt aliquid docere de substantia, nusquam
proferunt, ut, grammaticus, aut aliquid hujusmodi
.
Huc accedit quia si ideo grammaticus,
quia significat hominem et grammaticam, dicendus
est substantia et qualitas, cur homo non est similiter
qualitas et substantia? Homo namque significat
substantiam, cum omnibus illis differentiis, quae
sunt in homine, ut est sensibilitas et mortalitas. Sed
nusquam, ubi sit scriptum aliquid de qualitate
aliqua, prolatum est ad exemplum, velut
homo.
CAPUT XII. Homo, et grammaticus, quam varie significent sua significata.
MAG. Quod illam rationem quam dixi, cur grammaticus,
scilicet sit substantia et qualitas, idcirco
repudias, quia non valet in nomine hominis, idcirco
facis, ut puto, quia non consideras quam dissimiliter
significent: scilicet nomen hominis, ea ex quibus
constat homo; et grammaticus, hominem et
grammaticam. Nempe nomen hominis per se, et ut
unum, significat ea ex quibus constat totus homo; in
quibus substantia principalem locum tenet, quoniam
est causa aliorum, et habens ea non ut indigens illis,
sed ut se indigentia. Nulla enim est differentia substantiae,
sine qua substantia inveniri non possit; et
nulla differentiarum ejus, sine illa potest existere.
Quapropter quamvis omnia simul, velut unum totum,
sub una significatione uno nomine appellentur
homo; sic tamen principaliter hoc nomen est significativum
et appellativum substantiae; ut cum recte
dicatur, substantia est homo, et homo substantia,
nullus tamen dicat, rationalitas est homo, aut, homo
rationalitas, sed habens rationalitatem. Grammaticus
vero non significat hominem, et grammaticam,