PL 158, col. 571

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ut unum; sed grammaticam per se, et hominem per
aliud significat: et hoc nomen quamvis sit appellativum
hominis, non tamen proprie dicitur ejus significativum:
et licet sit significativum grammaticae,
non tamen proprie est ejus appellativum.
Appellativum autem nomen cujuslibet rei
nunc dico, quo res ipsa usu loquendi appellatur:
nullo enim usu loquendi dicitur: grammatica est
grammaticus, aut, grammaticus est grammatica;
sed, homo est grammaticus, et, grammaticus homo.
147
CAPUT XIII. De formali significatione vocis, grammaticus.
DISC. Non video quid dicas, quod grammaticus
significat grammaticam per se, et hominem per
aliud; et quo modo grammaticae tantum significativum

sit. Sicut enim homo constat ex animali,
et rationalitate, et mortalitate, et idcirco
homo significat haec tria, ita grammaticus constat
ex homine, et grammatica; et ideo nomen hoc significat
utrumque. Nunquam enim dicitur grammaticus
aut homo sine grammatica, aut grammatica
sine homine. MAG. Si ergo ita est, ut tu dicis, diffinitio
et esse grammatici, est homo sciens grammaticam.
DISC. Non potest aliud esse. MAG. Ergo cum
grammatica dividit hominem grammaticum a non
grammatico, conduxit grammaticum ad esse, et est
pars ejus quod est esse rei; nec potest adesse et
abesse a grammatico, praeter subjecti corruptionem.
DISC. Quid inde? MAG. Non est igitur grammatica
accidens, sed substantialis differentia; et homo est

genus, et grammaticus species: nec dissimilis est ratio
de albedine, et similibus accidentibus: quod falsum
esse totius artis tractatus ostendit. DISC. Quanquam
non possum negare quod dicis, nondum tamen mihi
persuasum est quod grammaticus non significet
hominem. MAG. Ponamus quod sit animal aliquod
rationale, non tamen homo quod ita sciat grammaticam
sicut homo. DISC. Facile est hoc fingere. MAG.
Est igitur aliquis non homo sciens grammaticam.
DISC. Ita consequitur. MAG. At omne sciens grammaticam,
est grammaticum. DISC. Concedo. MAG. Est
igitur quidam non homo grammaticus. DISC. Consequitur.
MAG. Sed tu dicis in grammatico intelligi
hominem. DISC. Dico. MAG. Quidam ergo non homo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.