PL 158, col. 573
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
ostendas significativum esse grammaticae. MAG.
Nonne paulo ante dicebas grammaticum significare
hominem scientem grammaticam? DISC. Et
credebam. MAG. Sed jam satis probatum est quia
non significat hominem. DISC. Satis. MAG. Quid ergo
restat? DISC. Ut non significet aliud, quam scientem
grammaticam. MAG. Est ergo significativum
grammaticae. DISC. Sufficienter probatum est grammaticum
non esse appellativum grammaticae, sed
hominis; nec esse significativum hominis, sed
grammaticae: sed quoniam dixisti grammaticum significare
grammaticam per se, et hominem per
aliud, peto ut aperte mihi has duas significationes
distinguas, ut intelligam quomodo grammaticus non
sit significativum ejus quod aliquo modo significat;
aut quomodo sit appellativum ejus, cujus significativum
non est. MAG. Si est in domo aliqua
albus equus, te nesciente, inclusus, et alius tibi
dicit, In hac domo est album sive albus: an scis
per hoc ibi esse equum? DISC. Non: sive enim
dicat album albedinem, sive in quo inest albedo,
nullius certe rei mente concipio essentiam, nisi hujus
coloris. MAG. Etiamsi aliquid aliud intelligis,
quam colorem istum; illud tamen certum est,
quia ejus in quo est ipse color, essentiam per hoc
nomen non intelligis. DISC. Certum: nam etsi occurrat
animo corpus aut superficies, quod non ob
aliud sit nisi quia expertus sum in his solere esse
albedinem; ipsum tamen nomen albi nihil horum
significat; sicut probatum est de grammatico:
sed adhuc exspecto ut ostendas quid significet.
MAG. Quid si vides stantes juxta se invicem
album equum, et nigrum bovem, et dicit tibi
aliquis de equo, percute illum, non monstrans aliquo
signo de quo dicat; an scis quod de equo
dicat? DISC. Non. MAG. Si vero nescienti tibi, et interroganti,
Quem? respondet, Album: intelligis
de quo dicit? DISC. Equum intelligo per nomen
albi. MAG. Nomen ergo albi significat tibi equum.
DISC. Significat utique. MAG. Nonne vides quia alio
modo, quam nomen equi? DISC. Video: nempe nomen
equi, etiam priusquam sciam ipsum equum album
esse, significat mihi substantiam per se et