PL 158, col. 574
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
non per aliud. Nomen vero albi equi substantiam
significat non per se sed per aliud, id est, per
hoc quod scio equum esse album; cum enim nihil
aliud significet hoc nomen, quod est albus; quam
haec oratio, quae est habens albedinem: sicut haec
oratio per se constituit mihi intellectum albedinis,
et non ejus rei quae habet albedinem; ita et nomen.
Sed quoniam scio albedinem esse in equo, et
hoc per aliud quam per nomen albi velut per
visum intellecta albedine, per hoc nomen intelligo
equum, per hoc quod albedinem scio esse in
equo: id est, per aliud quam per nomen albi; quo
tamen equus appellatur.
148
CAPUT XV. Exemplo albi doctrina proposita explicatur.
MAG. Vides ergo quomodo albus non sit significativum
ejus, quod aliquo modo significat, et
quomodo sit appellativum ejus, cujus non est significativum.
DISC. Hoc quoque video: significat enim
equum, et non significat: quia non eum significat,
per se, sed per aliud; et tamen equus appellatur
albus; et quod video in albo, hoc intelligo
in grammatico, et in similibus denominativis. Quapropter
videtur mihi significatio nominum et verborum
sic dividi posse; quod alia sit per se, alia per
aliud. MAG. Considera etiam quoniam harum duarum
significationum, illa quae per se est, ipsis vocibus
significativis est substantialis; alia vero accidentalis.
Cum enim diffinitione nominis vel
verbi dicitur, quia est vox significativa; intelligendum
est, non alia significatione, quam ea quae per
se est: nam si illa significatio quae est per aliud, in
diffinitione nominis vel verbi intelligenda est; jam
non erit, hodiernus, nomen, sed verbum; significat
enim aliquando ea significatione aliquid cum
tempore, sicut supra dixi, quod non est
nominis, sed verbi.
CAPUT XVI. Quomodo grammaticus sit qualitas.
DISC. Patet quod dicis; sed non sine scrupulo accipit
animus grammaticum esse qualitatem, quamvis
significet grammaticum; aut hominem solum, id
est, sine grammatica, esse grammaticum: licet