PL 158, col. 578
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
significare habere, quia significat habentem arma,
sic grammaticus significat habere, quia significat
habentem disciplinam. MAG. Nullatenus hac ratione
considerata, negare possum aut armatum esse
substantiam aut grammaticum habere. DISC. Vellem
ergo a te doceri utrum unum aliquid possit esse
diversorum praedicamentorum. MAG. Rem quidem
unam et eamdem non puto sub diversis aptari posse
praedicamentis licet in quibusdam dubitari possit:
quod majori et altiori disputatione indigere
existimo, quam hac brevi nostra sermocinatione
assumpsimus. Unam autem vocem plura significantem
non ut unum, non video quid prohibeat pluribus
aliquando supponi praedicamentis: ut si albus
dicitur qualitas, et habere. Albus enim non ita
significat qualitatem, et habere, ut unum; quemadmodum
homo significat ut unum substantiam
et qualitates, quibus constat homo. Res enim, quae
appellatur homo, est unum quiddam constans
ex his quae dixi; res vero quae appellatur, albus, non
est unum aliquid ex habere et qualitate constans;
quia nihil appellatur albus, nisi res quae
habet albedinem: quae nequaquam constat ex habere
et qualitate. Quare si dicitur homo est substantia,
et homo est qualitas, una et eadem res, quae
significatur et appellatur hoc nomine, dicitur substantia
et qualitas esse: quod videtur inconveniens.
Cum autem dicimus quia albus est qualitas et
habere non dicimus quia quod appellatur hoc
nomine, qualitas est et habere, sed quia haec duo
significantur hoc nomine: et nullum inconveniens
sequitur. DISC. Cur autem non est homo, secundum
divisionem Aristotelis, substantia et qualitas, quia
utrumque significat: quemadmodum est albus qualitas
et habere, propter utriusque significationem?
MAG. Aestimo huic interrogationi illud posse
sufficere quod supra dixi, quia est principaliter
significativum substantiae, et quia illud unum,
quod significat, substantia est; et non qualitas, sed
quale: albus vero nihil principalius, sed pariter significat