PL 158, col. 579

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

qualitatem et habere; nec fit unum ex his,
quod magis sit hoc, vel illud, cujus sit albus significativum
.
CAPUT XX. Quomodo ex significatis vocis, albus, non exsurgat unum.
DISC. Planius mihi vellem explicari quomodo non
fiat unum aliquid ex his quae significat albus.
MAG. Si aliquid constat ex eis aut est substantia,
aut aliquid aliorum praedicamentorum. DISC.
Aliud esse non potest. MAG. Sed nihil horum fit ex
habere et albedine. DISC. Non possum contradicere.
MAG. Item unum non fit ex pluribus, nisi aut
compositione partium, quae sunt ejusdem praedicamenti
ut animal constat ex corpore et anima; aut

convenientia generis et differentiae unius, vel plurium
ut corpus et homo: aut specie, et proprietatum collectione
ut Plato. Illa vero, quae albus significat,
non sunt unius praedicamenti, nec est alterum
alteri genus, aut differentia, aut species, aut collectio
proprietatum; nec sunt differentiae unius generis,
sed sunt accidentia ejusdem subjecti: quod tamen
subjectum, albus non significat; quia omnino
nihil significat aliud quam habere et qualitatem.
Quare non fit unum ex his, quae albus
significat. DISC. Quanquam ratio mihi asserere videatur
quae dicis vellem tamen audire quid
responderes, si quis, ad hoc, quod dicis quia nihil
omnino albus significat aliud quam habere et
qualitatem, sic objiceret: Albus, cum sit idem

quod habens albedinem, non significat determinate
hoc vel illud habens, velut corpus; sed indeterminate
aliquid habens albedinem. Albus enim, aut est
qui habet albedinem, aut qui non habet; sed qui
non habet albedinem, non est albus; albus igitur
est, qui habet albedinem. Quare quoniam omnis
qui habet albedinem, nonnisi aliquid est, necesse
est ut albus sit aliquid quod habet albedinem,
aut aliquid habens albedinem. Denique albus aut
significat aliquid habens albedinem, aut nihil: sed
nihil non potest intelligi habens albedinem; necesse
est ergo ut albus significet aliquid habens albedinem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.