PL 158, col. 580

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT XXI. Quod albus non significet aliquid habens albedinem; sed duntaxat significet habens albedinem.
MAG. Non agitur utrum omnis, qui est albus,
sit aliquid; aut sit, qui habet: sed utrum hoc
nomen sua significatione contineat id quod dicitur
aliquid, aut qui habet sicut homo continet animal:
ut quomodo homo est animal rationale mortale;
ita albus sit aliquid habens albedinem aut qui
habet albedinem: multa namque necesse est rem
quamlibet esse, quae tamen rei ejusdem nomine non
significantur. Nam, omne animal necesse est coloratum
esse, et rationale, aut irrationale; nomen
tamen animalis nihil horum significat: quare licet
albus non sit nisi aliquid habens, aut qui habet

albedinem; non tamen necesse est ut albus significet
hoc. Ponamus enim quod album, sive albus,
significet aliquid habens albedinem: sed aliquid
habens albedinem non est aliud, quam aliquid album.
DISC. Non potest aliud esse. MAG. Albus igitur,
sive album, semper significat aliquid album.
DISC. Ita sit. MAG. Ubi igitur ponitur albus, vel album,
recte semper accipitur pro albo aliquid
album. DISC. Consequitur. MAG. Ergo ubi dicitur
aliquid album; recte quoque dicitur bis, aliquid album:
et ubi bis; 150 ibi et ter: et hoc infinite.
DISC. Consequens et absurdum est hoc. MAG.
Sit quoque albus, id ipsum quod est qui albedinem
habet: sed habet, non est aliud quam habens
est. DISC. Nec potest esse. MAG. Albus ergo non

est aliud quam qui albedinem habens est. DISC. Non
aliud. MAG. Cum autem dicitur albedinem habens
non aliud significat haec oratio quam album. DISC.
Ita est. MAG. Idem est igitur albus, quod qui albus
est. DISC. Sic sequitur. MAG. Ubicunque itaque ponitur
albus, recte pro eo accipitur qui albus est.
DISC. Non possum negare. MAG. Si ergo albus est,
qui albus est; est etiam qui qui albus est, est: et
si hoc, est, est etiam qui qui qui albus est, est, est;
et sic in infinitum. DISC. Non hoc minus consequens,
nec minus absurdum est quam ut saepe
sit aliquid aliquid. MAG. Si quis autem dicit quia
albus aut significat aliquid habens albedinem, aut
nihil: si sic intelligitur, ac si diceretur: Albus aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.