PL 158, col. 581
Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · De voluntate Dei (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
significat aliquid habens, aut significat non aliquid
habens; ut non aliquid sit infinitum nomen; non
est integra, nec vera divisio; et ideo nihil probat:
veluti si quis diceret: Caecus aut videt aliquid,
aut videt non aliquid. Si vero sic intelligitur quia
aut significat aliquid habens, aut non significat:
integra est divisio, et vera; nec repugnat iis quae
dicta sunt. DISC. Satis apparet quia per album non
significatur aliquid habens albedinem, nec qui habet
albedinem; sed tantum habens albedinem: id
est qualitas et habere; ex quibus solis non conficitur
unum aliquid: et ideo albus est utrumque, quia
pariter utrumque significat. Quam rationem in
Voluntatem igitur Dei appellamus quidquid in nobis
ipse misericorditer operatur, revocando nos ab errore,
vel pie confirmando justitiae. Voluntas quoque
dicitur poena et reprobatio quorumdam Dei occulta
districtione facta justitiae. Voluntas Dei est (ut breviter
dicam) quidquid fit, ut fieri invenitur in creaturis.
Sed dicitur: Si omnia procedunt ex voluntate
Dei, quam constat semper bonam et rectam esse,
tunc omnia bona et recta sunt: et si hoc est, tunc
frustra judicatur aliquis iniquus, vel damnatur impius:
quod fateri contrarium invenitur catholicae
fidei.