PL 158, col. 582

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne · De voluntate Dei (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

omnibus, quae sine complexione dicuntur, et similiter
significant quamlibet plura ex quibus non
fit unum, valere video: nec aliquid his, quae in hac
disputatione asseruisti, objici recte posse existimo.
MAG. Nec mihi nunc videtur: tamen quoniam
scis quantum nostris temporibus dialectici certent
de quaestione a te proposita; nolo te sic
his, quae diximus, inhaerere ut ea pertinaciter teneas;
si quis validioribus argumentis haec destruere
et diversa valuerit astruere: quod si contigerit
saltem ad exercitationem disputandi nobis
haec profecisse non negabis.

CAPUT II. Voluntas Dei multipliciter dicitur.
Dicendum est igitur voluntatem Dei multipliciter
accipi: ut quidquid postea opponatur, sine omni
difficultate opulentius aperiatur. Voluntas itaque
Dei accipitur aliquando in Scripturis, aequipollens
omnipotenti suae praescientiae et ordinationi sagaciter
omnia disponenti. Unde dicitur: Omnia quaecunque
voluit Dominus fecit [(Psal. CXIII, 3)]
, hoc est,
quidquid Deus ab aeterno facturum se ordinavit,
nihil inexpletum reliquit. Accipitur etiam Dei voluntas
[ al., nomen rerum], secundum quemdam affectum
misericordiae Dei: ut ibi: Vult Deus omnes
salvos fieri [(I Tim. II, 4)]
, quod est dicere, facit sanctos
velle ut omnes salvi fiant, quod ipse tamen

vult, hoc est ipse disposuit; sed sanctos facit velle
Dei et proximi inspirando dilectionem, qua dilectione
non inconvenienter fiunt in Ecclesia orationes
a sanctis pro schismaticis et haereticis, Judaeis
quoque et gentilibus. Institutio divina, Dei voluntas
non improprie appellatur. Dei autem institutio in
duo dividi potest, in praecepta divinarum Scripturarum,
et in legem naturalem: quaecunque homini
insita est naturalis, quae est: Quod tibi fieri nolueris,
alteri ne feceris [(Tob. IV, 16)]
, etc. Cui quicunque
obviat, Dei voluntatem non servat. Praecepta etiam
divinarum Scripturarum, et rectae observationes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.